Raphael Farina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vexillum Raphael Farina
Raphael Farina
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
CardFarina.gif
archiepiscopus ac bibliotecarius emeritus Bibliothecae Apostolicae Vaticanae et Archivi Secreti Vaticani praeses emeritus
titulus
Ioannis a pineam
Natus 24 Septembris 1933
presbyter ordinatus 1 Iulii 1958
episcopus nominatus 15 Novembris 2006
episcopus consacratus 16 Decembris 2006
Cardinalis promulgatus 24 Novembris 2007
a papa Benedicto XVI
Pagina officialis Sanctae Sedis

Raphael Farina (natus in Buonalbergo die 24 Septembris 1933) est archiepiscopus Italicus. A die 1 Septembris 2007 usque ad diem 26 Iunii 2012 Raphael Farina, qui a die 25 Septembris 1954 ad ordinem salesianum pertinet, fuit bibliotecarius Bibliothecae Apostolicae Vaticanae et Archivi Secreti Vaticani praeses. Farina die 24 Novembris 2007 a papa Benedicto XVI cardinalis creatus est. Farina Pontificiae Academiae Scientiarum sodalis est. Farina conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Studi in onore del cardinale Raffaele Farina, accurante Ambrogio M. Piazzoni, In Civitate Vaticana 2013.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!