Ramphastos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Choco toucan.jpg

Classis : Aves 
Ordo : Piciformes 
Subordo : Pici 
Infraordo : Ramphastides 
Familia : Ramphastidae 
Genus : Ramphastos 
Linnaeus, 1758
   
Subdivisiones: Species
See text.
Synonyma
* Rhamphastos

Ramphastos est genus ramphastidarum, avium tropicarum et subtropicarum ordinis Piciformium Mexici et Americae Mediae et Australis, quibus sunt colores clarissimi, rostris ingentibus saepeque clarissime coloratis.[1]

Taxinomia et systematica[recensere | fontem recensere]

Species exstantes[recensere | fontem recensere]

Generi Ramphasto sunt octo species descriptae:[2]

Imago Binomen Distributio
Tucano do bico verde - Araçari.jpg Ramphastos dicolorus Brasilia orientalis, Pantanal Boliviae, Paraquaria orientalis, Argentina septentrionalis et orientalis
Ramphastos vitellinus -Brazil-8.jpg Ramphastos vitellinus Trinitas et in America Australi tropica ad australem usque ad Brasiliam australem et Boliviam mediam
Ramphastos vitellinus citreolaemus 3.jpg Ramphastos citreolaemus Columbia septentrionalis et Venetiola septentrionalis et occidentalis
Choco toucan.jpg Ramphastos brevis Silvae chocó Aequatoria occidnetali et Columbia occidentali
Rainbow-billed toucan.jpg Ramphastos sulfuratus A Mexico australi ad Venetiolam et Columbiam
Toco toucan in a forest.jpg Ramphastos toco Bolivia septentrionalis et orientalis, Peruvia australis et orientalis, Argentina septentrionalis, Paraquaria orientalis et media, Brasilia orientalis et australis
Tucano-de-papo-branco.jpg Ramphastos tucanus Amazonia, civitate Tocantins, et regione Fluminis Araguaiae non exclusis
Ramphastidae - Ramphastos ambiguus.jpg Ramphastos ambiguus America Australis media et septentrionalis

Species priores[recensere | fontem recensere]

Aliquot eruditi, vel nunc vel olim, alias species vel subspecies huius generis species agnoscunt.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Hoc genus maximas ramphastidas comprehendit, quae a 42 ad 61 centimetra longae variant.[1] Omnibus sunt alae, femora, caudaeque nigrae, sed colores pennarum relictarum specie variat.

Diversitas rostrorum[recensere | fontem recensere]

Distributio geographica et habitatio[recensere | fontem recensere]

Aves huius generis penitus sunt residentiales, sed cum aliis in minoribus loci migrationibus participare possunt, exempli gratia in migrationibus ad altitudines humiliores hieme effectis.[1]

Mores et oecologia[recensere | fontem recensere]

Fetura[recensere | fontem recensere]

Ramphasti sunt aves arboreales, qui nidos in foraminibus in truncis arborum faciunt, ubi a duo ad quattuor ova alba pariunt.

Victus[recensere | fontem recensere]

Omnes species plerumque fructibus vescuntur, sed insecta aliasque praedas parvas capere possunt.[1]

Minae[recensere | fontem recensere]

Austrophilopterus cancellosus, ischnocerum ordinis Phthirapterorum, in omnibus Ramphasti speciebus parasitus esse creditur, quia in omnibus speciebus praeter Ramphastum citreolaemum inventus est.[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Short, L. L., & Horne, J. F. M. (2002). Toucans (Ramphastidae). pp. 220–272 in Josep del Hoyo, A. Elliott, et J. Sargatal, eds, Handbook of the Birds of the World: Vol. 7 Jacamars to Woodpecker (Barcinonae: Lynx Edicions, 2002, ISBN 84-87334-37-7).
  2. "Jacamars, puffbirds, toucans, barbets & honeyguides « IOC World Bird List" .
  3. "Pteroglossus viridis – Avibase" .
  4. "Pteroglossus azara – Avibase" .
  5. "Pteroglossus aracari – Avibase" .
  6. "Pteroglossus aracari atricollis – Avibase" .
  7. "Pteroglossus torquatus – Avibase" .
  8. "Pteroglossus bailloni – Avibase" .
  9. Price et Weckstein 2005.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gould, John. 1992. A monograph of the Ramphastidae, or family of toucans. Belém: MCT, CNPq, Museu Paraense Emilio Goeldi. ISBN 8585394021.
  • Haffer, Jürgen. 1974. Avian speciation in tropical South America, with a systematic survey of the toucans (Ramphastidae) and jacamars (Galbulidae). Cantabrigiae Massachusettae: Club.
  • Price, Roger D., et Jason D. Weckstein. 2005. "The genus Austrophilopterus Ewing (Phthiraptera: Philopteridae) from toucans, toucanets, and araçaris (Piciformes: Ramphastidae)." Zootaxa 918: 1–18. PDF.
  • Short, Lester L, et Jennifer F. M. Horne. 2001. Toucans, barbets, and honeyguides : Ramphastidae, Capitonidae, and Indicatoridae. Laminae coloratae et adumbrationes Albert Earl Gilbert. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0198546661.
  • Short, Lester L., et Jennifer F. M. Horne. 2017. "Toucans (Ramphastidae)." In Handbook of the Birds of the World Alive, ed. Josep del Hoyo, A. Elliott, J. Sargatal, D. A. Christie, et E. de Juana. Barcinonae: Lynx Edicions. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ramphastum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Ramphastum" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Fossilworks