Latinitas bona

Rama I (rex Siamensium)

E Vicipaedia
(Redirectum de Rama I (rex Siamensis))
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Rama I (rex Siamensium)
Res apud Vicidata repertae:
Rama I (rex Siamensium): imago
Nativitas: 20 Martii 1737; Phra Nakhon Si Ayutthaya
Obitus: 7 Septembris 1809; Bancocum
Patria: Thailandia

Rama Tibodi (nomine primordiali Thong Duang, postea Chao Phraya Chakri et a posterioribus Rama I nuncupatus; natus 1737; mortuus 1809) fuit a die 6 Aprilis 1782 rex Siamensis, primus ille familiae Chakri. Eo anno regem anteriorem Taksin, e regno a ministro Phraya Sanka eiectum, interfici iussit. Rama I novam urbem ad ruinam castelli Francorum Bancoq aedificavit, materiem e ruinis Aiuthiae extractam; ibi palatium et praesidium constituit nomine novo Krung Thep ('Caput regni caeleste') imposito.

Rama I uxores viginti et novem accepit; filias viginti et quinque, filios septemdecim genuit, inter quos:

  • ex Amarindra (uxore principali, post mortem "regina" nuncupata)
    • Ramam II patris successorem
    • filiam (nomine ignoto) quam in matrimonium duxit rex anterior

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Reges Siamensium (1782-)
Garuda Emblem of Thailand.svg
Rama I 1782 • Rama II 1809 • Rama III 1824 • Mongkut 1851 • Chulalongkorn 1868 • Vajiravudh 1910 • Prajadhipok 1925 • Ananda Mahidol 1935 • Bhumibol Adulyadej 1946 • Vajiralongkorn 2016