Rainer Arnold

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rainer Arnold (ad laevam) una cum Francisco Gualterio Steinmeier anno 2009

Rainer Arnold (natus 21 Iunii 1950 Stutgardiae) vir publicus Theodiscus et sodalis SPD factionis est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Arnold ad annum 1967 scholam frequentavit et deinde tirocinium opificum telephonicorum fecit. Hoc in munere ad annum 1973 operam dedit. Deinde Ludoviciburgi paedagogiae studebat. Annis 1980 - 1998 in schola superiori populi (Volkshochschule) Stutgardiae artem electronicam artem electronicam docuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Arnold uxorem duxit et filium habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Arnold ab anno 1972 sodalis SPD est et anno 1996/97 inter regentes factionis suae in Badenia-Virtembergia erat. Ab anno 1998 ad annum 2017 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae fuit. Pro factione sociali democraticae sententias in rebus defensionis publicae pronuntiavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]