Raimundus de Rabastens

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Raimundus de Rabastens fuit episcopus Tolosanus ab anno 1202, antecessore Fulcrando, successore Fulcone. Episcopatus rebus fere carentis terras et officia vendidit ut pecuniam nancisceretur; quam mox expendit in litigationibus contra Raimundum de Beaupuy. Anno 1205 a papa Innocentio III eiectus est. Anno 1208 exeunte seu 1209 ineunte una cum Bernardo de Monte Alto archiepiscopo Auxitano Romam properavit, suadente Raimundo comite Tolosano, ut apud papam Innocentium pro comite intercederet.

Officia[recensere | fontem recensere]

  • Archidiaconus Aginnensis
  • Episcopus Tolosanus 1202-1205

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.