Raimundus Robinson

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Raimundus Robinson
Res apud Vicidata repertae:
Raimundus Robinson: imago
Raimundus Robinson: imago
Nativitas: 16 Decembris 1926; Tabacum (insula)
Obitus: 9 Aprilis 2014; Portus Hispaniae
Patria: Trinitas et Tabacum

Familia

Coniunx: Patricia Robinson

Raimundus Robinson, praenominibus Arthur Napoleon Raymond, A. N. R. seu Ray Robinson appellatus (Tabaci in insula die 16 Decembris 1926 natus; ad Portum Hispaniae mortuus die 9 Aprilis 2014) fuit iuris consultus et politicus. Alumnus longinquus fuit universitatis Londiniensis, deinde alumnus collegii Sancti Ioannis apud Oxonienses. Primus minister insularum Trinitatis et Tabaci a die 18 Decembris 1986 ad 17 Decembris 1991, praeses autem a die 19 Martii 1997 usque ad 17 Martii 2003 meruit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Trinitatis et Tabaci