Radius Schwarzschildianus


Radius Schwarzschildianus est parametrum physicum quod in metrica Schwarzschildiana(en)(d) radium horizontis eventuum foraminis nigri indicat. Cuique massae est suus peculiaris radius Schwarzschildianus (exempli gratia, radius Schwarzschildianus Telluris est 0.887 cm), et quaeque massa intra sphaeram sui radii Schwarzschildiani compressa foramen nigrum appellatur.
Nomen radii Schwarzschildiani in honorem astronomi Caroli Schwarzschild(en)(de)(d) electum est, qui solutionem exactam theoriae relativitatis generalis ad casum foraminum nigrorum non volventium attinentem computavit.
Radius Schwarzschildianus massae non volventis per sequentem aequationem definitur,
ubi G est constans gravitatis, M est massa corporis, et c est celeritas lucis.[1][2]
Ut formula ostendit, sic quum massa crescat densitas foraminis nigri decrescit, ergo omni densitati (ρ) est suus peculiaris radius Schwarzschildianus:
Exempli gratia, densitas aquae est 1000 kg/m3, ergo maximae sphaerae aqueae quae non fit foramen nigrum est radium 400920754 km (circa 2.67 UA). Quum densitas universi aestimetur 8.5 × 10−27 kg/m3, maximus radius qui foramen nigrum non gignit est circa 14545269281 annorum luce mensorum, qui etiam est fere radius universi observabilis.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Kutner, Marcus (). Astronomy: A Physical Perspective. p. 148. ISBN 9780521529273.
- ↑ Guidry, Michael (). Modern General Relativity: Black Holes, Gravitational Waves, and Cosmology. p. 92. ISBN 978-1-107-19789-3.
- ↑ Carroll, Ioannes (). The Universe is Not a Black Hole. Discover Magazine.