Radicale (chemia)

In chemia radicalia libera dicuntur substantiae chemicae (sive atomi sive moleculae) quae in strato exteriore, quod stratum valentiam atomi definit, electronem singulum vel imparem habent. Quia electrones ad paria formanda tendunt radicalia ad reactiones pronissima sunt et eorum vita brevissima est. Exempli gratia in flammis combustionum radicale methylum CH3 breviter apparet.
Magni momenti sunt in eventis atmosphaericis quae ad ozonum spectant. In organismis vivis quoque radicalia varia e metabolismo oriri solent ac nisi a substantiis antioxidativis (exempli gratia vitamina A, C, E) celeriter cohibentur magna damna cellulis inferre possunt per oxidantem potestatem: electrones enim circumiectarum substantiarum adripiunt. A quibusdam putantur illa radicalia senescentis corporis maxima causa esse et morbos ut cancrum inferre posse. Utilia quoque peragunt: exempli gratia nitrogenii oxidum (NO), quod electronem singulum in nitrogenii atomo habet, neurotransmissoris munere fungitur et vasibus laxandis pressionem sanguinis moderatur.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Denham Harman, "The free radical theory of aging", Antioxid Redox Signal, 2003: 557-61.
- Florian L. Muller, Michael S. Lustgarten, Youngmok Jang, Arlan Richardson, Holly Van Remmen. "Trends in oxidative aging theories", Free Radical Biology and Medicine, 2007: 477-503
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Fmedic de valetudine et radicalibus liberis.