R136a1
Appearance

R136a1 est ingens stella caerulea. Nota est quia maxima stella est quod ad massam attinet. Etiam una est ex stellis luminosissimis notis. R136a1 est fere trecentiens maior (300 M☉) necnon fere quinquagiens centiens milliens clarior Sole.[1] Nihilominus, quum in galaxia Nubis Magnae Magellanicae (constellatione Dorado) sita sit et fere ducenta milia annorum luce mensorum distet, nimis longe abest ut nudo oculo conspici possit. Insuper, tantummodo ex hemisphaerio australi videri potest.[2]
R136a1 maximam massam, non magnitudinem (diametrum) habet. Stella autem maximā diametro est supergigantea rubra NML Cygni, quae fere ter milliens latior est Sole. Comparando, diametros R136a1 quadragiens tantum latior est Sole.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad R136a1 spectant. |