R. B. Kitaj

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg R. B. Kitaj
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 29 Octobris 1932; Chagrin Falls
Obitus: 21 Octobris 2007; Angelopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: Artifex, pictor
Patronus: Camberwell College of Arts

Familia

Proles: Lem Dobbs

R. B. Kitaj (sic fere semper appellatus; nomine pleno Ronald Brooks Kitaj [kiːˈtaɪ]) fuit pictor Americanus et Anglus.

Natus est, nomine Ronald Brooks, matre e familia Iudaica Russica orta, die 29 Octobris 1932 in oppido Chagrin Falls Ohii. Cognomen vitrici Gualteri Kitaj, Iudaei refugi Vindobonensis, assumpsit. Annum duodevigesimum agens, domo relicto, nauta factus est. Uxore iam ducta, filium Lemuele mox geniturus, artibus studuit apud academiam Vindobonensem, institutum Cooper Neo-Eboracense, scholam Ruskin Oxoniae in urbe (ubi discipulus fit Edgari Wind artium historici) necnon Regale Collegium Artium Londiniense. Ibi annis 1959–1961 contubernales Davidem Hockney, Derek Boshier, Petrum Phillips, Allen Jones, Patricium Caulfield cognovit necnon philosophum Ricardum Wollheim. Londinii deinde habitans pictor fit haud obscurus artiumque professor apud scholam Slade necnon alibi.

Uxore anno 1969 manu sua mortua, pictricem Alexandram Fisher ab anno 1971 adiutricem denuo anno 1983 in matrimonium duxit. Angelopoli in California mortem sibi conscivit die 21 Octobris 2007.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]