Râșnov
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Romania
Locus: 45°35′35″N 25°27′37″E
Numerus incolarum: 15 920
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Locus: 45°35′35″N 25°27′37″E
Numerus incolarum: 15 920
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Superficies: 164.36±0.01 chiliometrum quadratum
Tabula aut despectus
Râșnov (Theodisce Rosenau, Hungarice Barcarozsnyó) est oppidum Romaniae, in Brassovensi comitatu Transsilvaniae situm, quod 15 022 incolas habet, censu anno 2011 facto. Principale urbis monumentum est arx Rasnovensis(ro), saeculo XIII constructa.
Historia
[recensere | fontem recensere]Râșnov circa annum 1225 ab Ordine Sanctae Mariae Teutonicorum conditum et anno 1331 primo in actis descriptum est. Ad usque annum 1918 ad regnum Hungaricum pertinuit, dehinc ad Romaniam. Anno 1950 titulum oppidi accepit.
Incolae
[recensere | fontem recensere]Censu anno 2011 habito, inter 15 022 incolas, 89.59% sunt Dacoromani, 1.78% Zingari et 1.33% Hungari.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Recensământul Populației și al Locuințelor 2002 - populația unităților administrative pe etnii". Kulturális Innovációs Alapítvány (KIA.hu - Fundația Culturală pentru Inovație)
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Ecclesia Rasnovensis
-
Râșnov situs in circulo Brasov
-
Arx Rasnovensis
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Râșnov spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 45°35′35″N 25°27′37″E • GeoNames |