Latinitas bona

Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cicero in Senatu Catilinam vehementer accusat. Imago a Caesare Maccari picta

Haec incitata verba prima ex orationibus Catilinariis sunt principium (exordium) et enuntiata sunt a Marco Tullio Cicerone in Senatu Romano die 8 Novembris anno 63 a.C.n. ad Lucium Sergium Catilinam publice accusandum de proditione contra Urbem atque de coniuratione Ciceronis occidendi causa. Cicero putabat se maximum rei publicae defensorem esse et magnam perniciem cum caede sua Urbi coniunctam esse credebat (Catilinaria I).

Etiam sermonis popularis haec verba propria sunt: saepe homines his utuntur ad ludendum vel ad hominem accusandum, qui patientia, benignitate et humanitate alicuius abuti solet.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Oratio in Catilinam Prima in Senatu Habita apud Vicifontem.
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!