Quod futuit Glaphyran Antonius

E Vicipaedia

Quod futuit Glaphyran Antonius incipit epigramma Augusto a Martiale adscripta et verbatim citata:

Caesaris Augusti lascivos, livide, versus
Sex lege, qui tristis verba Latina legis:
Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi poenam
Fulvia constituit, se quoque uti futuam.
Fulvia ego ut futuam? Quid si me Manius oret
pedicem, faciam? Non puto, si sapiam.
"Aut futue, aut pugnemus" ait. Quid quod mihi vita
carior est ipsa mentula? Signa canant!
Absolvis lepidos nimirum, Augusti libellos,
Qui scis Romana simplicitate loqui. (Martialis, Epigrammata 11.20)

Epigramma anno 40 a.C.n. scriptum erit, quo tempore Octavianus (Augustus futurus) bellum Perusinum contra Fulviam et L. Antonium parabat. Fulvia, M. Antonii uxor, eodem anno Sicyone mortua est. Glaphyra fuit meretrix, a M. Antonio amata, materque illius Archelai quem Antonius regno Cappadociae praeposuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aemilius Baehrens, ed., Fragmenta poetarum Romanarum (Lipsiae, 1886) p. 340 (Latine) Textus apud archive.org
  • Judith Hallett, "Perusinae Glandes and the Changing Image of Augustus" in American Journal of Ancient History vol. 2 (1977) pp. 151-171



De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.