Jump to content

Quintus Sulpicius Camerinus Cornutus

E Vicipaedia

Quintus Sulpicius Camerinus Cornutus (quando natus aut quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Eum propinquum esse Servii Sulpicii P.f. Camerini Cornuti consulis anni 500 a.C.n. verisimile videtur.

Camerinus anno 490 a.C.n. consul electus est. Cum Titus Livius nomen eius omitteret, Dionysius de Halycarnasso eum cum Spurio Larcio Rufo consulem fuisse rettulit[1]. Anno 488 a.C.n. inter legatos ad Gaium Marcium Coriolanum fuisse idem auctor tradidit.


Antecessores:
Marcus Minucius Augurinus II et Aulus Sempronius Atratinus
Consul
490 a.C.n.
cum
Spurio Larcio Rufo (Flavo) II
Successores:
Gaius Iulius Iullus et Publius Pinarius Mamercinus Rufus