Quintus Servilius Pudens

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Servilius Pudens (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus secundo saeculo fuit. Patria eius Africa fuit. Ceioniam Plautiam, sororem Lucii Veri in matrimonium duxit. Anno 152 proconsul Lyciae et Pamphyliae factus est. Anno 166 consul ordinarius creatus est. Paulo post 180 proconsul Africae factus est. Filium senatorem eiusdem nominis habuit[1]. Romae villam maximam possidebat[2].

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Marcus Gavius Orfitus et Lucius Arrius Pudens
Consul
166
cum
Lucio Fufidio Pollione
Successores:
Imp. Caesar Lucius Aurelius Verus Augustus III et Marcus Ummidius Quadratus