Quintus Quinctius Cincinnatus
Appearance
Quintus Quinctius Cincinnatus vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Quinctius anno 415 a.C.n. primo tribunus militum consulari potestate erat. Collegae eius tum Publius Cornelius Cossus, Gnaeus Fabius Vibulanus erant. Hoc anno bellum Veiorum religione dilatum, Aequorum clade ab eis trennio accepta prohibitum est. Domi de coloniis Bolarum atque Labicorum decudendis cum tribuno plebis Lucio Decio iurgatum est[1].
Anno 405 iterum tribunus militum electus est, hoc tempore cum Tito Quinctio T.f. Capitolino Barbato, Gaio Iulio Sp.f. Iullo, Aulo Manlio A.f. Vulsone Capitolino, Lucio Furio L.f. Medullino, Manio Aemilio Mam.f. Mamercino. Ab iis primo Veii circumsessi sunt[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 49,1-6
- ↑ op cit., IV 61,2