Quintus Pomponius Rufus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Pomponius Rufus (nescimus, quando natus sit; mortuus est post annum 110) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Patria Pomponii fortasse Hispania, ubi praefectus orae maritimae erat, quem magistratum et in provincia Gallia Narbonensi administravit. Tum vel Galba vel Vespasiano imperatore in senatum adlectus est. Vespasianus autem eum iuridicum provinciae Hispaniae Citerioris fecit. Tum legatus legionis militabat et anno 94 legatus pro praetore Dalmatiae erat. Anno 95 consul suffectus creatus est et tum curator operum publicorum erat. Anno 99 legatus Augusti pro praetore Moesiae Inferioris fuit et anno 110 denique provinciam Africam proconsul rexit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 124