Quintus Pompeius Vopiscus Gaius Arruntius Catellius Celer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Titulus CIL II 5264 (Emerita Augusta, Badajoz España): Sub Tito imperatore Gaius Arruntius Catellius Celer Legatus Augusti provinciae Lusitaniae est.

Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Quintus Pompeius Vopiscus Gaius Arruntius Catellius Celer (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. A Lucio Pompeio Vopisco, consule suffecto anni 69, adoptatus est. Fuit legatus Augusti pro praetore Lusitaniae anno 77/78 et eodem tempore (Octobri 77) consul suffectus in absentia. Praeterea fuit curator viarum et curator aedium sacrarum locorumque publicorum anno 82/83. Eum legatum procinciae Hispaniae Citerioris annis 85/89 fuisse verisimile est. Praeterea frater Arvalis annis 77 ad usque 92 aut diutius fuit[1]. Filius eius Quintus Pompeius Vopiscus Gaius Arruntius Catellius Celer Allius Sabinus consul suffectus Hadriano et Antonino Pio imperatoribus fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 114