Quintus Pompeius Rufus (tribunus plebis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Quintus Pompeius Rufus et Lucius Cornelius Sylla, consules anni 88 a.C.n., in denario a communi nepote Quinto Pompeio Rufo circa 55 a.C.n. percusso, cum triumvir monetalis erat.

Quintus Pompeius Rufus fuit triumvir monetalis et tribunus plebis Romanus (52 a.C.n.) : nepos dictatoris Lucii Cornelii Syllae erat.

De gente[recensere | fontem recensere]

Quintus est nepos amborum consulum anni 88 a.C.n. : nam filia Syllae, Cornelia, filio collegae patris, Quinti Pompei Rufi, nupsit e quo matrimonio hic noster Quintus Pompeius Rufus genitus est. De quo communi consulatu in nummis quos triumvir monetalis factus signabat gloriatus est. Pater eius anno 88 a.C.n., patre consule, in ipso Foro a fautoribus Gai Marii et tribuni plebis Sulpicii trucidatus est[1].

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

  • Circa 54 a.C.n. triumvir monetalis duos denarios edidit quorum alterum capitibus consulum anni 88 a.C.n. signavit[2], alterum sellis curulibus, quod insigne magistratuum cum imperio, in primis consulatus erat ; ex una parte addidit lituum et coronam lauream cum titulo SVLLA COS, ex altera vero sagittam et ramum laureum[3] cum titulo Q. POMPEI Q.F. RVFVS COS[4].
  • Eodem anno Valerium Messallam qui tum consulatum petebat de ambitu postulavit. Quia omnes candidati eiusdem anni accusabantur et seditiones urbanae sine intermissione flagrabant, comitia consularia ante medium annum 53 a.C.n. haberi non potuerunt ac per sex menses respublica consulibus caruit (ad interregnum ventum erat). Nec Pompeius ab incepto destitit antequam ipse in carcerem raperetur[5] : ita postremo Messalla consul factus est.
  • Mense Decembri 53 a.C.n. Quintus Pompeius tribunatum plebis iniit (inter collegas ei fuit Gaius Sallustius Crispus, qui rerum gestarum scriptor non obscurus postea fuit). Familaris Publii Clodii Pulchri erat, qui tum mense Ianuario 52 a.C.n. in Via Appia a Milonianis sodalitiis trucidatus est. Quod factum indignans cum alio collega corpus eius medio Foro exposuit et contione plebis animos incendit. Quae cadaver intra Curiam rapiens rogum e subselliis exstruxit cui ignem iniecit : simul cum Publio Clodio curia Cornelia dicta quia a Sulla in locum antiquae Curiae Hostiliae aedificata erat, exarsit[6]. Quae ob facta et ea quae antea cum Publio Clodio egerat, simul atque tribunatum deposuit, a Marco Caelio Rufo, oratore et amico Milonis, de vi postulatus in exsilium proficisci coactus est[7].

Fortasse eum, ut multos alios, Caesar exsilio revocavit si quidem idem est, ut quidam volunt, atque ille Pompeius Rufus, Caesaris legatus in Africa anno 46 a.C.n. a suis militibus vulneratus quos frustra hortabatur ut dediticiis hostibus parcerent[8].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Marius 35 et Sylla 8. Appianus, Bell. civ. I.56.
  2. Babelon, Pompeia 4. Crawford 434/1.
  3. Quae insignia ad auguratum et imperatoriam dignitatem vel triumphum referuntur.
  4. Babelon, Pompeia 5 = Cornelia 48. Crawford 434/2. Nummus in Museo Britannico
  5. Dio Cassius 40.45 qui tamen errasse videtur cum eum tribunum plebis tum fuisse scribit.
  6. Dio Cassius 40.49.
  7. Cic. Ep. fam. VIII.1. Val. Max. 4.2.7.
  8. Bell. Afr. 85.

Fontes[recensere | fontem recensere]