Quintus Poetelius Libo Visolus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Poetelius Libo Visolus(nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus origine plebeii saeculi quinti a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Quintus Poetelius anno 450 a.C.n. inter secundum collegium decemvirorum legibus scribundis electus est. Cum collegis legem XII tabularum emendavit et decem adhuc scriptis duas tabulas adiecit[1]. Praeterea copias Romanas contra incursionem Sabinorum duxit[2]. Anno 449 cum aliis decemviris magistratu se abdicaverunt[3].

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. confer Titus Livius, ab urbe condita III 34,11
  2. op. cit., III 41,9
  3. op. cit., III 54,6