Quintus Iunius Blaesus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Iunius Blaesus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 31) senator Romanus temporibus Augusti et Tiberii imperatorum fuit. Proconsul Siciliam administravit. Tum anno 10 ab 1 Iulii consul suffectus fuit. Anno 14 legatus Augusti pro praetore Pannoniae militum seditionem, morte Augusti nuntiata factam, a Druso Tiberii filio adiutus compressit[1]. Annis 21 ad usque 23, ut qui avunculus Lucii Aelii Seiani erat, sine sortibus proconsul Africae a senatu factus[2] contra Tacfarinam ducem Numidarum feliciter pugnavit et eius fratres cepit. Tiberius bello nondum finito Blaeso insignia triumphalia dedit et eum imperatorem a militibus suis salutari sivit[3]. Idem Seianus anno 31 coniurationis accusatus et iussu Tiberii caesus cursui honorum Blaesi finem imposuit. Filius eius Quintus Iunius Blaesus anno 26 consul suffectus fuerat[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Ann. I.16-29. Dio Cassius 57.4. Velleius Paterculus II.125.
  2. Tacitus, Ann. III.35 et 58
  3. Tacitus, Ann. III.72-74
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 66