Quintus Glitius Atilius Agricola

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Glitius Atilius Agricola (nescimus, quando natus sit; mortuus est post annum 103) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Atilii patria Augusta Taurinorum fuit, a quodam Glitio adoptatus est. Fuit XXvir tribunus militum Legionis I Italicae in Moesia, quaestor Vespasiani imperatoris, praetor, denique Domitiano imperatore regnante legatus iuridicus in Hispania Citeriore provincia. Tum in Syria Legioni VI Ferratae legatus praepositus est. Deinde legatus Augusti pro praetore Belgicae provinciae fuit. Anno 97 mensibus Septembris et Octobris fasces consul suffectus tenuit, cum Nerva imperator Marcum Ulpium Traianum adoptaret. Anno 101/102 legatus Pannoniam administravit et bello Dacico Traiani donis militaribus ornatus est. 13 Ianuarii anni 103 succcessor Traiani consul suffectus II factus est. Tum etiam praefectus urbi Romae fuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 1096