Quintus Fabius Ambustus

E Vicipaedia

Quintus Fabius M.f. Ambustus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Fabius Ambustus pontifex Maximus erat, fratres Kaeso Fabius M.f. Ambustus (tribunus militum annis 404 a.C.n., 401, 395 atque 390 a.C.n.) et Numerius Fabius M.f. Ambustus, qui eodem officio annis 406 atque 390 fungebatur, fuerunt.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 391 Clusium legatus missus est cum fratribus. Quod legati pro Clusiniis et contra Gallos pugnaverunt, Galli bellum Romanis intulerunt[1]. Anno 390 cum fratribus ipse tribunus militum consulari potestate electus est, quo facto Galli eo magis irati erant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 35,5-36,7