Quintus Dellius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Dellius (floruit 4330 a.C.n.) fuit legatus ac fortasse etiam deliciae[1] Marci Antonii triumviri. "Desultor bellorum civilium" a Messalla Corvino appellabatur[2] quia anno 43 a.C.n. a Dolabella ad Cassium, anno 42 a.C.n. a Cassio ad Marcum Antonium, anno 31 a.C.n. paulo ante pugnam Actiacam ab Antonio ad Octavianum transfugerat[3]. Tum pretium gratiae omnia belli consilia Marci Antonii hostibus prodidit.

Litteris quoque operam dabat atque historiam expeditionis adversus Parthos composuit, cui ipse Marcum Antonium secutus anno 36 a.C.n. interfuit, opus hodie deperditum, cuius tamen meminit Plutarchus in Vita Marci Antonii. Epistulae eius lascivae ad Cleopatram quoque in omnium manibus erant[4] ː nam voluptatum Marci Antonii velut procurator fuit[5]. Horatius ei unum e carminibus dicavit[6] ː

ːAequam memento rebus in arduis

ːservare mentem....

ː.........................

ː........... moriture Delli.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Dio Cassius 49.39.
  2. Seneca, Suasoriae I.7. Ipse Messala primum a Cassio ad Marcum Antonium, deinde ab Antonio ad Octavianum confugerat.
  3. Velleius Paterculus II.84.3
  4. Seneca, Suasoriae I.7
  5. Plut., Ant. 25. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XV.25.
  6. Carmina II.3.