Quintus Coredius Gallus Gargilius Antiquus

E Vicipaedia

(Marcus Paccius Silvanus) Quintus Coredius Gallus Gargilius Antiquus fuit senator Romanus qui consulatum suffectum anno 119 Hadriano imperatore gessit. Postea legatus pro praetore provinciae Iudaeae atque postremo circa 135 proconsul Asiae videtur fuisse.

De gente[recensere | fontem recensere]

Duo fortasse Quinti Coredii Galli Gargilii Antiqui fueruntː alteri praenomen patris erat Quintus et ad tribum Quirinam pertinebat, alteri, qui Iudaeae praesidebat, praenomen patris fuit Publius quod in nova inscriptione ad Doram inventa legitur. Filius alterutrius, Lucius Pullaienus Gargilius Antiquus fuit consul suffectus anni 162. Tria nomina Marcus Paccius Silvanus ex adoptione quadam addita esse videntur. Nomen gentilicium Gargilius originem Africam testari potest.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Ante consulatum provinciae Arabiae praeerat[1] (115-118 ?). Consulatus collegam anno 119 Quintum Vibium Gallum habuit[2]. Ut ex inscriptione nuper inventa patet Gargilius Antiquus legatus Iudaeae postea fuit, ante magnam Iudaeorum rebellionem[3]. Idibus Octobribus 134 Romae adhuc erat ut qui senatus consulto scribendo adfuerit[4]. Mox in Asiam profectus est proconsulatus gerendi causa.

Notae[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]