Jump to content

Quintus Caecilius L.f. Metellus

E Vicipaedia

Quintus Caecilius L.f. Metellus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 179 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Pater eius Lucius Caecilius Metellus bis (annis 251 et 247 a.C.n.) consul erat. Hic cum anno 221 mortuus esset, Quintus elogium patris habuit, quod ad hunc diem exstat[1]. Filius Quintus Caecilius Metellus Macedonicus, consul 143 a.C.n., eius filius fuisse creditur.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Ab anno 216 pontifex fuit. Anno 209 aedilis plebeius electus est, anno 208 aedilis curulis, anno 207 victoriam apud Metaurum flumen adeptam Romam nuntiavit[2]. Eiusdem anni in fine magister equitum dictatoris Marci Livii M.f. Salinatoris fuit. Anno 206 una cum Lucio Veturio L.f. Philone consul erat et usque ad annum secundum in Bruttio contra Poenos certavit. Annis 204 - 202 Publium Cornelium Scipionem Africanum in senatui adiuvit, praesertim contra Quintum Pleminium legatum eius[3]. Anno 201 Xvir veteranos Scipionis agrum tribuit. Annis 186 usque ad 184 legationi in Macedoniam missa interfuit, quae controversias cum rege et deinde in Peloponneso componeret. Deinde Romam rediit et iurgium inter Marcum Aemilium Lepidum et Marcum Fulvium Nobiliorem composuit. Metellus etiam Gnaeum Naevium, qui Metellam gentem acriter vituperaverat, in carcerem iaci iussit[4].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Gaius Plinius Secundus Historia Naturalis VII 139 - 141
  2. Titus Livius, Ab urbe condita, XXVII 51,3
  3. Titus Livius, op.cit., XXIX 16-22
  4. Marculus Tullius Cicero, Ep. ad Att., I 19,2-3


Antecessores:
Gaius Claudius Ti.f. Nero et Marcus Livius M.f. Salinator II
Consul
206 a.C.n.
cum
Lucio Veturio L.f. Philone
Successores:
Publius Cornelius P.f. Scipio Africanus Maior et Publius Licinius P.f. Crassus Dives