Quinina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Structura moleculae quininae

Quinina[1] seu chininum[2] est medicamentum febrifugum, contra malariam utile, e cortice Cinchona calisaya et C. pubescens necnon aliarum arborum eiusdem generis extractum. Propter facultatem salubrem gustumque non ingratum in potionem immiscitur, quae "aqua tonica" appellatur.

Forma antiquissima huius medicamenti, saeculo XVII exeunte iam usitata, fuit pulvis e cortice contusa factus. Latine pulvis Peruvianus[3] seu china china[4] appellata est.

Primi Iosephus Pelletier et Ioannes Baptista Caventou saeculo XIX ineunte principia activa, et praesertim quininam, e cortice separaverunt.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Quinina": W. T. St Clair, Medical Latin (Philadelphiae, 1897) p. 12 etc.
  2. Vide titulum operis #Chininum (1925)
  3. Vide titulum operis #Conygius (1655). "Pulvis Indicus": #van der Heyden (1643) p. 97. "Pulvis Iesuiticus": #Sturmius (1659) p. 10. Aliter "pulvis febrifugus", "cortex Peruvianus, -a" etc.
  4. Cas. gen. "china chinae" aut "chinae chinae". Vide titulos operum #Badus (1663), #Tortus (1712). Aliter "cina cina"
  5. Description de l'arbre à quinquina: mémoire inédit par Joseph de Jussieu (1737) (Lutetiae, 1936) p. 6

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
  • ante 1633 : Antonio de la Calancha, Coronica moralizada del orden de San Agustín en el Perú (Barcinone, 1638) p. 59
  • 1643 : Herman vander Heyden, Discours et advis sur les flus du ventre douloureux (Gandavi) p. 97 (Textus apud Google Books)
  • 1651 : Schedula Romana, cuius textum Italicum cum versione Latina habes in opere Sturmii (1659), pars 1, pp. 145-151
  • ante 1653 : "Del árbol de calenturas" in Bernabé Cobo, Historia del Nuevo Mundo (1890-1893) vol. 2 pp. 100-101
  • 1653 : Ioannes Iacobus Chifletius, Pulvis febrifugus orbis Americani ... ventilatus ratione, experientia, auctoritate. Lovanii (Textus apud Google Books) Textus
  • 1655 : Antimius Conygius, Pulvis Peruvianus febrifugus vindicatus. Romae
  • 1659 : Rolandus Sturmius, Febrifugi Peruviani vindiciarum pars prior [— pars altera]. Lovanii (Textus apud Google Books)
  • 1661 : Gaudentius Brunacius, De cina cina seu pulvere ad febres syntagma physiologicum. Venetiis
  • 1663 : Sebastianus Badus, Anastasis corticis Peruviae seu chinae chinae defensio. Genuae
  • 1679 : François de Monginot, Traité de la guérison des fièvres par le quinquina. Lugduni: Guillaume Barbier Textus apud Internet Archive
  • 1682 : Jean de La Fontaine, Poëme du quinquina, et autres ouvrages en vers. Lutetiae: Denis Thierry Textus apud Internet Archive
  • 1700 : Franciscus Maria Nigrisolus, interpr., Febris china chinae expugnata, seu, illustr. aliquot virorum opuscula, quae veram tradunt methodum, febres china chinae curandi. Ferrariae, 1700 Textus apud Internet Archive
  • 1712 : Franciscus Tortus, Therapeutice specialis ad febres quasdam perniciosas, inopinato ac repente lethales, una vero China China ... sanabiles. Mutinae (Textus apud Google Books)
  • 1790 : Jean-Baptiste Timothée Baumes, De l'usage du quinquina dans les fièvres rémittentes. Lutetiae, 1790 Textus apud Internet Archive
Eruditio recentior
  • Chininum: scriptiones collectae anno 1923-1924 editae. Amstelodami: Bureau tot Bevordering van het Kinine-Gebruik, 1925
  • A. W. Haggis, "Fundamental errors in the early history of cinchona" in Bulletin for the History of Medicine vol. 10 (1942) pp. 586-592
  • Jaime Jaramillo-Arango, "A Critical Review of the Basic Facts in the History of Cinchona" in Botanical Journal of the Linnean Society of London vol. 53 (1949) pp. 272-311
  • Saul Jarcho, Quinine's Predecessor: Francesco Torti and the early history of cinchona. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1993
  • "Cinchona" in Merlin Willcox et al., edd., Traditional Medicinal Plants and Malaria (CRC Press, 2004) (pp. 22-46 apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad quininam spectant.