Quarcum inferum
| Signum | Nomen | Onus | Massa | |
|---|---|---|---|---|
| Lat. | Ang. | |||
| Primum genus | ||||
| d | inferum | down | −1/3 | ~ 5 MeV/c² |
| u | superum | up | +2/3 | ~ 3 MeV/c² |
| Secundum genus | ||||
| s | mirum | strange | −1/3 | 95 ± 25 MeV/c² |
| c | lepidum | charm | +2/3 | 1,8 GeV/c² |
| Tertium genus | ||||
| b | imum | bottom | −1/3 | 4,5 GeV/c² |
| t | summum | top | +2/3 | 171 GeV/c² |

Quarcum inferum,[1] vel quarcum d,[2] omnium quarcorum est secundum a levissimo, quasi particula elementaris, et magna materiei pars. Quae particula, una cum quarco supero, neutrona (unum quarcum superum, duo quarca infera) et protona (duo quarca supera, unum quarcum inferum) nucleorum atomicorum constituit. Pars est primae materiei aetatis, atque onus electricum −1/3 e et massam nudam 4.7+0.5
−0.3 MeV/c2? habet.[3] Quarcum inferum, sicut omnia quarca, est fermion elementare cui est versus 1/2,? et quod omnes quattuor vires fundamentales[4] patitur, quae sunt gravitatio, electromagnetismus, vires debiles, et vires fortes. Antiparticula quarci inferi est antiquarcum inferum,[5] quod ab eo differt solum quod nonnullae ex eius proprietatibus, sicut onus electricum, magnitudinem aequam sed signum oppositum exhibent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Exsistentia quarci (una cum exsistentia quarcorum superorum et miri) anno 1964 a Murray Gell-Mann et Georgio Zweig assumpta est ad positam hadronum taxinomiam per Octuplam Viam explicandam.[6] Quarcum inferum per experimenta apud Sedem Acceleratoris Linearis Stanfordiensem anno 1968 primum observatum est.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (Anglice: bottom quark). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Signum d, Anglicum down significans.
- ↑ Tanabashi et al. 2018.
- ↑ Etiam interactiones fundamentales appellatae.
- ↑ Aliquando quarcum ant{{subst:,i}}nferum et ant{{subst:,i}}nferum tantum appellatum.
- ↑ Gell-Mann (1964) 2000.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ali, A., et G. Kramer. 2011. "JETS and QCD: A historical review of the discovery of the quark and gluon jets and its impact on QCD." European Physical Journal H 36 (2): 245. doi:10.1140/epjh/e2011-10047-1.; Bibcode 2011EPJH...36..245A. Arxiv 1012.2288. S2cid 54062126.
- Gell-Mann, Murray. (1964) 2000. "The Eightfold Way: A theory of strong interaction symmetry." In The Eightfold Way, ed. Murray Gell-Mann et Yuval Ne'eman. Westview Press. ISBN 978-0-7382-0299-0. Primum impressus 1961: "The Eightfold Way: A theory of strong interaction symmetry". Synchrotron Laboratory Report CTSL-20. California Institute of Technology.
- Nave, R. "Quarks." In HyperPhysics. Department of Physics and stronomy, Georgia State University. Editio interretialis.
- Pickering, A. 1984. Constructing Quarks. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 978-0-226-66799-7.
- Tanabashi, M., et al. (Particle Data Group). 2018. "Review of Particle Physics." Physical Review D 98 (3): 1–708. doi:10.1103/PhysRevD.98.030001. Bibcode 2018PhRvD..98c0001T. PMID 10020536. Editio interretialis.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Experimentalis informatio de quarcis. Particle Data Group.
| Fermiones: | |
|---|---|
| Leptones: |
Electrones · Myones · Tauones · Neutrina |
| Bosones gauge: |
Photones · Gluones · bosona W+, W- et Z0 · boson Higgsianum |
| Hypotheticae: | |
| Particulae compositae: | |
| Hadrones: | |
| Baryones: | |
| Mesones: |