Jump to content

Taicosama

E Vicipaedia
(Redirectum de Quambacundonus)
Quadratus Taicosamae.

Taicosama (-ae, m.)[1], seu Taycko (-onis, m.)[2] (Iaponice 豊臣秀吉 Toyotomi Hideyoshi, natus 17 Martii 1537; mortuus 18 Septembris 1598), fuit praeceptus, daimyo, xogun, strategus tempore Sengoku, qui Iaponiam consolidavit, castrum Ozakae construxit, multas humanitates creavit, et Christianos consectatus oppressit. Iuvenis erat cliens Nobunangae.[3]

Multae uxores ei fuerunt: prima fuit Nene, postea Kōdai-in cognominata, quae ab Europaeis "Quitano Mandocoro" nuncupatur.[4] Habuit tres vel quattuor filios, inter alios Fideyori, atque alios adoptavit, inter alios nepos Toyotomi Hidetsugu, qui etiam Cambacudonus seu Quabacondonus ("Kanpaku-dono") dicitur.[5]

Primum ille nomen "Hiyoshi-Maru" (日吉丸) habuit. Adulta aetate, nomen "Kinoshita Tōkichirō" (木下 藤吉郎) accepit. Praenomen Tōkichirō in fontibus Latinis saeculorum XVI atque XVII in "Toquixiro" seu "Toquixirum" conversum est, atque cognomen in "Quinoxita" conversum est.[6]

Anno 1568, nomen "Hashiba Hideyoshi" (羽柴 秀吉) se imposuit, e nominum samuraeorum Niwa Nagahide (丹 長秀), Shibata Katsuie (田 勝家), Akechi Mitsuhide (明智 光) atque Mori Yoshinari (森 成) ductum. Cognomen Hashiba in lingua Latina ut "Faxiba" conversum est.[7]

Anno 1575 fere, Hideyoshi se firmabat sub titulo honorifico Chikuzen-no-kami (筑前守), quod circiter scilicet "gubernator provinciae Chikuzen(ja)":[8] in fontibus Latinis haec appellatio conversa est ut "Cicugendonus".[9] Deinde ille titulum kanpaku accepit, atque Iesuitae Quambacundonus[10] seu Quabacundonus (e kanpaku atque suffixo honorifico -dono)[11] eum appelabant.

  1. Vide sub nomine Petro Gomez in Catalogo Religiosorum Societatis Iesu, qui hactenus pro Catholicâ fide et pietate in variis mundi plagis interempti sunt, in quo "Imperator Taicosama" vocatur. (Haec appellatio, quae scilicet e Iaponico 太閤様 Taikō-sama conversa est, ea lingua "administrum omnium consiliorum emeritum" significat.)
  2. "Mortuo itaque Tayckone suscepit regni administrationem Ongosschio [qui Ieiasus est]"; Bernhardi Vareni Med. D. Descriptio Regni Japoniæ et Siam (1673): 19 .
  3. ""Toyotomi Hideyoshi" in Encyclopaedia Britannica".
  4. 'Quitano Mandocoro' scilicet e Iaponico titulo 北政所, Kita no mandokoro conversum. Mandokoro erat nomen uxoris kanpaku, seu Latine quambacus (hoc est titulus militaris Iaponicus), atque Kita 'septemtrionem' significat.
  5. "Erat Cambacudonus sororis Taicosamae filius", Historia Societatis Iesu: Ab anno Christi MDXCI. ad MDCXVI (1710): pars quinta, 589 .
  6. "Non illico, ut erat madidis vestibus, in aulam immigravit Toquixirus. . . . Recreatus hoc aspectu Imperator, Quinoxitam, quod sub arbore significat, in primæ notitiæ memoriam, appellavit"; Acta sanctorum quotquot toto orbe coluntur, vel a catholicis scriptoribus celebrantur, quae ex latinis et graecis (1863): caput II, 731 .
  7. "Atque hic ille est Faxiba, qui Taicosama dein nuncupatus"; Acta Sanctorum (1658): caput III, 725 .
  8. Annali della Facoltà di lingue e letterature straniere di Ca' Foscari, Volume 11, Numero 3 (1972): 143 . (Italice)
  9. "Faxiba enim Cicugendonus, qui [...] Quabacundoni titulum [...] adeptus fuit", Ioan. Petri Maffeij, Bergomatis e Societate Iesu, Historiarum indicarum libri 16 (1605): caput II, 107 .
  10. Haruka Oba, Japan on the Jesuit Stage. Transmissions, Receptions, and Regional Contexts (2021): 31 .
  11. "Itaque Taicosama (sic enim nunc appellatur, qui hactenus, ut conitat P. V., dictus est Quabacundonus)", Ioan. Petri Maffeij, Bergomatis e Societate Iesu, Historiarum indicarum libri 16 (1605): caput II, 234 .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Taicosamam spectant.
Lexica biographica:  Den store danske Deutsche Biographie Treccani Store norske leksikon Большая российская энциклопедия  Grove Art