Qualis rex, talis grex

E Vicipaedia

Qualis rex, talis grex est dictum adscriptum Alphonso I, regi Neapolis et Siciliae, qui cives dixit facile ad mores principum verti. Quam opinionem hoc disticho claudicanti protulit:[1]

Qualis rex, talis grex, si bene rex, bene vult grex.
Mutua sic regem cura gregemque beat.

Quem humanum aemulandi amorem etiam his versibus exhibet:

Forte cubos primum posuit cum futilis abbas,
Tunc sese monachi ludere iure putant.

Quod dictum hoc proverbium mediaevale repetere videtur:

Dum abbas apponit tesseras, ludunt monachi.

Qualis rex, talis grex est re vera topos vel locus communis, qui repetitiones paulo variantes habet, sicut qualis grex, talis et pastor. Eadem opinio apud Petronium (Satyricon 58) invenitur, quo in loco Encolpius et Giton, servus eius, quod male morati essent, reprehenduntur:

Qualis dominus, talis et servus.

Iam Cicero (Fam. 1.9.12) Platonem laudans dicit

quales in re publica principes essent, talis reliquos solere esse civis.

Plato autem (Rep VIII 563c) proverbium quoddam significans dicit canes similes dominae fieri:

αἵ τε κύνες ... οἷαίπερ αἱ δέσποιναι γίγνονται.

Quod proverbium accuratius in scholio ad locum scripto profertur:

οἵαπερ ἡ δέσποινα, τοία χἠ κύων ('qualis domina, talis et canis femina')

cuius initium a Cicerone repetitur ac confirmatur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Itinerarium Constantini Germanici, p. 366
  2. Cic., Att. 5.11.5.
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.