Qasym-Žomart Toqaev

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Qasym-Žomart Toqaev
Res apud Vicidata repertae:
Qasym-Žomart Toqaev: imago
Nativitas: 17 Maii 1953; Almata
Patria: Unio Sovietica, Kazachstania

Officium

Officium: United Nations Office at Geneva, Prime Minister of Kazakhstan
Munus: Politicus, Legatus
Patronus: Consociatio Nationum

Consociatio

Factio: Nur Otan

Memoria

Laurae: Order of Friendship, Order of Parasat, Order of Honour, Order of Otan, Q919359, Q3853497, commemorative medal for the ten years of independence of the Republic of Kazakhstan, Q3853540, Medal "10 years of Astana", Q12756735, Order of the "Commonwealth", Q60851576, Order of Prince Yaroslav the Wise, 3rd class, Order of the Golden Eagle

Qasym-Žomart Kemel filius Toqaev, litteris Cyrillicis Қасым-Жомарт Кемелұлы Тоқаев (Almatae natus die 17 Maii 1953) est legatus et politicus Kazachstaniae.

Filius est philologae Turar Šabarbaeva scriptorisque Kemel Toqaev. Alumnus est instituti Coniunctionum Internationalium Moscuensis et recentius universitatis Linguarum Culturarumque Pechinensis. Minister rerum externarum Kazachstaniae ab anno 1994 usque in 1999, iterum ab 2002 usque in 2007, in intervallo temporis primus minister a die 1 Octobris 1999 ad 28 Ianuarii 2002 meruit. Rector generalis fuit a die 12 Martii 2011 ad 16 Octobris 2013 sedis Genavensis Nationum Unitarum.

Nursultan Nazarbaev die 20 Martii 2019 praesidatum renuntiante, praeses ad interim ab eo die factus est: cui titulo mox comitiis nationalibus electus die 12 Iunii eiusdem anni rite inductus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Qasym-Žomart Toqaev spectant.
Rectores generales sedis Nationum Unitarum Genavensis
Ministri rerum externarum Kazachstanenses (1989-)