Pyrrhula pyrrhula

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bullfinch side-on.jpg
Pyrrhula pyrrhula mas

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Fringillidae 
Subfamilia : Carduelinae 
Genus : Pyrrhula 
Species : Pyrrhula pyrrhula 
Linnaeus, 1758
   
Subdivisiones: subspecies
Vide commentarium.

Pyrrhula pyrrhula est species avium generis Pyrrhulae subfamiliae Carduelinarum familiae Fringillidarum.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Avis parva, passeris vix maior est. Capitis partem superiorem nigram habet; atque circum oculos et rostrum niger est. Pennae rectrices[fr] et remigia[fr] etiam nigrae sunt. Mas tergum et umeros canos habet, genas, pectus, et latera rubra; femina umeros habet canos, tergum et pectus rosea canescentia. Partus pileolo nigro carent.

Distributio geographica et habitationes[recensere | fontem recensere]

Pyrrhula pyrrhula femina.
Distributio geographica: color viridis clarus (tantum nidos fecit); viridis ater (per totum annum habitat); caeruleus (migrationis hiemalis causa visitat).

In Eurasia ab Oceano Atlantico ad Pacificum gignuntur; fines areae Pyrrhulae pyrrhulae meridionales sunt Hispania septentrionalis. Appennini, Graeciae et Asiae Minoris partes septentrionales. Ad septentriones area usquae ad silvitundram patet.

Pyrrhulae in silvis habitant et aestate minime conspicui sunt; hieme nive operiente aves coloribus clarioribus oculis incursant. Hortos urbanos etiam visitant, preacipue tempore migrationis. Pars pyrrularum minor hieme locum mutat, nempe ea. quae taigam septentrionalem incolit; usque ad Asiam Mediam et Sericam tunc volitat.

Subspecies[recensere | fontem recensere]

Subspecies typica est Pyrrhula pyrrhula pyrrhula (Linnaeus, 1758; eadem P. rubicieilla, Pallas, 1811; P. linnei Malm, 1877; P. coccinea atavica Menzbier, 1883; P. p. jenisseiensis Hans Johansen, 1944), quae in Europam a Norvegia et Polonia septentrionali per Rutheniam Albam ad regiones Branscensem, Calugensem, Resaniensem et ad montium Uralium finem meridianum inveniri potest, in Siberia usque ad montes Altaicos et Iugum Jablonovyj et montes Verchoianenses.

Ceterae subspecies sunt Pyrrhula pyrrhula rossikowi Deryugin et Bianchi, 1900 (Caucasica), Pyrrhula pyrrhula cassinii (P. coccinea cassini) Baird, 1869 , quae et P. kamtschatica Taczanowski, 1822 (Camtschatica), P. pyrrhula iberiae Voous, 1951—1952, P. pyrrhula caspica Witherby, 1908 (Irania septentrionalis), P. pyrrhula europea Vieillot, 1816', P. pyrrhula germanica Brehm, 1831, P. pyrrhula pileata MacGillivray, 1837.

Vox[recensere | fontem recensere]

Modulationis causa haud raro domibus tenetur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France