Latinitas bona

Pyrrhocorax graculus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Alpine Chough by Jim Higham.jpg
Adultus subspeciei Pyrrhocoracis graculi graculi in Helvetia versens

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Corvidae 
Genus : Pyrrhocorax 
Species : P. graculus 
Pyrrhocorax graculus 
(Linnaeus, 1766)  
Conservationis status
Territorium
Pyrrhocoraxgraculusmap.png
Habitationes viride designatae

Pyrrhocorax graculus est avis familiae Corvidarum, una ex duabus speciebus generis Pyrrhocoracis, cuius duae subspecies pullos gignunt in montibus altis ab Hispania ad orientem per Europam meridianam et Africam septentrionalem usque ad Mediam Asiam et Nepaliam; fieri potest ut nidos faciat in altiduine omnibus aliis aviis superiori. Ova eius accommodationes ad aërem tenuem possident, quibus plus oxygenii accipiunt et minus aquae amittunt.

P. graculo sunt pennae nigrae, rostrum fulvum, et crura rubra. Clamorem peculiarem facit et leviter volat, pennis volatús late passis. Unum coniungem in vitam accipit et fidelis manet loco feturae, saepe specui vel rimae in facie scopuli. Nidum baculorum gramine completum facit, in quo tria, quattuor, vel quinque ova alba maculis fuscis ponit. Gregibus in campis herbae brevis pascitur, aestate praedam invertebratam, hiberno fructús edens; etiam libenter ad locos periegeticos accedit ut cibum inveniat.

Species, praedatoribus et parasitis aliquando obiecta, nonnullis gregibus etiam propter rationes agriculturae mutatas deminutis, plerumque autem in orbe terrarum non imminetur. Calefactio globalis, quá frigidae condiciones ei necessariae ad maiores altitudines transmutent, periculum futurum esse potest.

Apud Plinium[recensere | fontem recensere]

Eadem avis sine dubio nomine pyrrhocorace apud Plinium reperitur:

capitur circa Alpes etiam, ubi et phalacrocoraces, avis Baliarium insularum peculiaris, sicut Alpium pyrrhocorax, luteo rostro niger, et praecipua sapore lagopus.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pyrrhocoracem graculum spectant.