Pyrae Lucenti

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pyrotechnia nocte pyrarum facta.
Sculptura satyrica cremanda, ob causam festorum pyrarum facta.

Pyrae Lucenti[1] (Valentiane: Fogueres d'Alacant) vel Pyrae Sancti Iohannis (Fogueres de Sant Joan) appellantur festa maxima Lucenti urbis nocte inter 23 et 24 Iunii facta, et Sancto Iohanni dicata. Primae feriae anno 1928 actae sunt. Festa incipiunt cum adlocutione ad incolas urbis die 20 Iunii facta. Per dies quattuor sculpturae satyricae ex charta et ligno creatae ostenduntur in urbe, usque ad noctem diei 23, omnibus crematis pyris, dum pyrotechnia ostenditur ex Castello Sanctae Barbarae.

Mos est etiam in ora del Postiguet pyras cremare, et supra eas salire. Coca de Sant Joan est cibus clarus, et La manta al coll carmen principale.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.