Latinitas bona

Puteus monumentalis (Erfordia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Puteus Anger antiquus

Puteus monumentalis (Theodisce: Alter Angerbrunnen sive Monumentalbrunnen) media in urbe Erfordiae apud Ecclesiam Sancti Wigberti invenitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Monumentum hoc die 6 Septembris 1890 inauguratum est, quod confecerunt Berolinenses Henricus Stöckhardt (architectus) et Henricus Hoffmeister (sculptor). Laurentius Müller Erfordiensis fudit figuras eius. Postica est historica domus negotiationis quaedam (via Anger nr. 39-40) anni 1899, cuius ichnographias fecerat domnus Dinklage magistratus Berolinensis. Limitem describit puteus hic stratarum Anger, ut alter puteus Puteus Anger novus ante pantopolium "Anger 1".

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Flora, dea Romana florum, rosam porrigere videtur praetereuntibus palma extensa. Symbolum est horticulturae agriculturaeque, quae ambae Erfordiae vigebant et vigent. Aquae fructus oleraque desuper fluentes irrigant. Industrias machinarum armorumque construendorum vir fortis quidam annuntiat, qui malleum, urceam, galeam, rotam dentariam, forcipes tenat Figurae cupreae magnitudinem naturalem transeunt. Obeliscus porphyrita est, suggestum lapide arenario.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Puteum monumentalem spectant.
Incubator-logo.svg Lege Φρέαρ ὑπέροχον (Ἐρφούρτη) ("Puteus monumentalis (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Informationes apud erfurt-web.de