Latinitas nondum censa

Pur eshalcier sainte crestienté

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pur eshalcier sainte crestienté, sc. "ad sanctam Christianitatem exaltandam" est formula in carminibus gestarum Francogallicis (chansons de geste) usitata; etiam litteris Latinis inter saecula nonum et tertium decimum in eisdem regionibus scriptis reperitur. Francogallice bis exstat in Chanson de Guillaume.[1] E textu Francogallico incognito Latine vertitur in chronicis quae de peregrinatione puerorum narrant: pueros iter fecisse "Gallice proclamantes, 'Domine Deus, exalta Christianitatem!'"[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Chanson de Guillaume 1491, 1604.
  2. Annalium Rotomagensium continuationes anno 1212; Auctuarium Chronici Mortui Maris anno 1213, in Dickson (1995) p. 86 citata

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dickson, Gary. 1995. "La genèse de la croisade des enfants (1212)." Bibliothèque de l'école des chartes 153: 53–-102, praecipue 86–97.
  • Flori, Jean. 1991. "Pur eshalcier sainte crestiënté: Croisade, guerre sainte et guerre juste." Moyen Age 97: 171–187.
  • Trotter, David A. 1983. "Por eshalcier sainte crestienté." French Studies Bulletin 7: 1–3.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.