Jump to content

Puls Romana

E Vicipaedia

Puls Romana (-tis, f.), seu Latinitate classica tantum puls, est puls quam Romani antiqui ante panis divulgationem vulgariter sumpserunt. Differt a pultibus aliis eo quod farre vel spelta conficitur. Ut erat mos Romanorum popularis temporibus imperii Romani, puls victus cottidianus, ut et panis in gentibus Asiae Occidentalis, habebatur, ad quam holera, fabae, caro, ac alia adiuncta esse poterant. Nobis saeculo primo compositio huius cibi prima ab Apicio tradita est, sed etiam variationes aliae ab auctoribus Romanis aliis datae sunt. Secundum Plinium Secundum puls maximi momenti in vita religioneque Romanorum erat, quod praeter cibum vulgarem, puls deis in ritibus sacris offerebatur.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
  • Plinius Maior, Naturalis Historia XIX 83–84
  • Max Währen, Christoph Schneider, Sylvia Fünfschilling. Die puls. Römischer Getreidebrei. — Augusta Raurica: Römermuseum Augst, 1995.