Pullina paedagogi principum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ars coquinaria Sinensis: Ofellae pullinae paedagogi principum (Gongbao jiding) Sciamhaevi in popina Sichuanensi inlatae

Pullina paedagogi principum,[1] Sinice 宫保鸡丁 Gōngbǎo jīdīng, est ferculum saepe in popinis Sinicis oblatum. E gastronomia Sichuanensi oritur ubi ad honorem viceregis Ding Baozhen "Gongbao" ("paedagogi principum") nominatur. Sapor iuris litchioidis agnoscitur, insuper immixtis capsicis adustis et Zanthoxyli fructibus.

Versio Sinarum Thailandensium (nomine Thai Kai phat met mamuang Himaphan ไก่ผัดเม็ดมะม่วงหิมพานต์), ofellis pullinis ex oleo praecoctis, cum anacardiis

Pullus crudus in ofellas dissecatur quae e sale, soia, vino Shaoxingensi, amylo patatarum macerantur. Ius e saccharo, soia, aceto Zhenjiangensi praeparatur. Capsica siccata et zanthoxyli fructus in sartagine Sinensi ex oleo praefriguntur; adduntur ofellae pullinae, deinde allium, gingiber, cepullae candidae. Pullo iam cocto ius cito immiscetur et ultimo arachides sive anacardia adduntur. Ferculum infertur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Cibus auferendus Singapurensis: Gongbao jiding, sed offis maioribus cepullisque viridibus
  • William Chan Tat Chen, Bin Gao, "La Cuisine chinoise" in Michel Aufray, Michel Perret, edd., Cuisines d'Orient et d'ailleurs (Grenoble: Glénat, 1995. ISBN 2-7234-1792-1) p. 189
  • Fuchsia Dunlop, The Food of Sichuan (Londinii: Bloomsbury, 2019) pp. 182, 234