Pulcinella (Stravinski)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pulcinella

Pulcinella est ballatio neoclassica ab Inguaro Stravinski composita, cuius actus in Quatre Polichinelles semblables (Quattuor Pulcinellae similes), fabula anno 1700 edita, positus est. Pulcinella ad personas comoediae artis pertinet. Tirocinium Pulcinellae ballationis in Palatio Garnier die 15 Maii anno 1920 factum est. Libellus et choreographia a Leonida Massine, ballatore Russico, facta sunt, vestimenta autem et ornatus scaenicus a Paulo Picasso designata. Quae ballatio unius actus auctore Sergio Djagilev creata est.

De radicibus Pulcinellae[recensere | fontem recensere]

Sabati die 15 Martii anno 1920 fuit tirocinium vespertinum, quo Pulcinella, ballatio magni momenti ab Inguaro Stravinski composita, e scaena prodiit, Ernesto Ansermet moderatore. Quo opere Stravinski mores et modos musicos, quibus septem annis ante usus erat in Sacris veris, omnino reliquit. In hac nova elegantique scaena neoclassica personae apparebant ex comoedia artis Italiana notae, quarum vestimenta a Paulo Picasso designata erant.

Unde mutatio componendi?[recensere | fontem recensere]

Pulcinella quam plurimum differt a Sacris veris, quae fabula anno 1913 in Théâtre des Champs-Élysées primum edita rudi strepitu atque audaci naturalismo magnum inter spectatores tumultum civerat. Etiam choreographia ferox Venceslai Nižinski reclamationes vociferantes concitabat. Cum Sacra veris vi effrenata prorumperent, Pulcinella praeterita intuebatur: respexit enim leges formales producendi soni saeculo XVIII fixas, quas Stravinski in suo opere in formam saeculi XX redegit. Pulcinellam opus insigne esse constat ob hoc ipsum, quia primum opus erat aetatis neoclassicae Stravinskianae, quae super 30 annos tenuit. Unde tanta inter Sacra veris et Pulcinellam distantia?

Inguarus Stravinski anno 1921

Tempora mutata. Primum quidem Stravinski in eiusmodi, quibus in Sacris veris usus erat, effrenatis procellis sonorum versari ferrique conatus diu ballationem, quae Nuptiae (Les noces) dicitur, componebat. Quod opus primum cogitabat ad ingentem symphoniacorum turbam componere. Decem annos Nuptiis operam dabat: primo demum tirocinio anno 1923 numerus symphoniacorum valde deminutus erat, nam nihil nisi clavilia quattuor, instrumenta percussionalia, chorum mixtum ac monodiarios quattuor habebat. Quae vices compositionis indicio sunt mundum annis 1910 penitus mutatum esse. Nam mox post primum tirocinium Sacrorum veris mutatio rerum facta est caede Francisci Ferdinandi archiducis a Gabriele Princip peracta. Saeviente bello cum alii tum etiam symphoniaci proeliis interesse cogebantur, nec moderatoribus musicis suppetebant opes, quibus ingentes concentus instruerent. Itaque tempore belli Stravinski opera leviora ad clavile apta ac series cantabiles componebat. Etiam opera scaenica minuta composuit, sicut Renard (1916), melodrama aulicum a Winnaretta Singer, principissa de Polignac, iussum, et Historiam militis (Histoire du soldat), opusculum ad theatrum musicum compositum.

Decessio quaestus. Post res novas Russiae Stravinski domo carere se intellexit, nam cum Russia bolsevicica conventionem Bernensem subscribere nollet, Stravinski exeuntibus annis 1910 penuria pecuniae laborabat. Ne Historia militis quidem inopiam levabat, nam statim post tirocinium Lausoni 28 Septembris anno 1918 factum plures actus inhibiti erant ob influentiam Hispanicam. Etiam cum Sergio Djagilev, susceptore theatrali, de pecunia dissensio erat: qui enim anno 1909 Lutetiae societatem Ballets russes constituerat. Djagilev rogaverat Stravinski, ut Sacra veris aliasque ballationes (quae nunc omnibus notae sunt) componeret. Res pecuniarias procurare in tumultu belli et perturbatione Russiae difficile erat.

De componenda ballatione[recensere | fontem recensere]

Anno 1917 Leonidas Massine, choreographus et ballator Russicus, cum in tabulario Neapolitano comoediae artis studuisset, de tralaticiis personis huius artis Pulcinellam novam ballationem creare cupiebat. Quo incepto exardescens Djagilev inedita opera Ioannis Pergolesi (1710-1736) ex notis conservatorii Neapolitani reperta usurpare voluit. Djagilev primum Manuelem de Falla rogavit, qui opera Pergolesiana ad ballationem adcommodaret, sed recusante hoc compositore Hispanico Stravinski paene praeter exspectationem hoc proposito accepto operae se dedit. Sed omnes partes operum Pergolesianorum ita renovavit, ut ea ad suam propriam rationem modulari posset. Postea quidem patefactum est, omnes melodias non a Pergolesi compositas esse. Constat enim exordium operis re vera a Domenico Gallo compositum esse.

Aprili mense 1917 sodales operam dantes Pulcinellae in Italiam convenerunt, quo itinere Stravinski in familiaritatem venit Pauli Picasso, cui scaenam ornare et vestimenta histrionum designare operae erat. Qui viri Romae et Neapoli inter comoedos artis aliosque artifices nonnullas septimanas degerunt. Etiam sese, ut ipse dixit Stravinski, deprehensos esse, cum ad parietem Galleriae Neapolitanae minxissent; absolutos quidem esse hoc crimine, cum biocolyti illos ab operariis theatri Sancti Caroli "magistros" vocari audissent. Alioqui bene convenit his viris, et Picasso tres Inguarii Stravinski fecit picturas, quarum unius transitum milites limitanei compositori domum in Helvetiam redeunti denegarunt; qua enim pictura suspicabantur castella Italiana describi. Stravinski et Picasso in sua quisque arte pari tenore progressos esse videntur, nam post bellum etiam Picasso relicto cubismo in neoclassicismum transiit.

Tirocinium Pulcinellae quam optime successit, nam Stravinski priscum novo miscuerat, quod criticis modernitatis amatoribus maxime placebat. Itaque ventis secundis ad summum modernismum reverterat Stravinski, quamquam eius ratio modulandi non omnibus placebat. Inter detractores erat Arnoldus Schoenberg, qui alterius generis modernismo favebat et Stravinskium "pusillum Modernski" vocitabat. Et diu quidem inter se contenderunt, donec alter alteri in modulatione aliquatenus appropinquabat. Itaque Stravinski, postquam Schönberg anno 1951 e vita excesserat, artem dodecaphonam a Schoenberg excogitatam adoptavit, qua usus naturam Stravinskianam numquam amisit. Sonum proprium per decennia excultum in operibus neoclassicis perfecit. Gradus neoclassicus a Pulcinella coeptus ad ineuntes annos 1920 permansit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Craft, Robert (2013) Stravinsky. Discoveries and Memories. Naxos Books.
  • Joseph, Charles M. (2011) Stravinsky’s Ballets. Yale University Press.
  • Lebrecht, Norman (2002) Igor Stravinsky: Missing from His Music. La Scena Musicale.
  • Tiikkaja, Samuli (2020) Igor Stravinskyn uusi tyyli [Novum genus Inguari Stravinski]. Helsingin Sanomat/Kulttuuri 15 Maii.
  • White, Eric Walter (1966) Stravinsky: The Composer and His Works. Iterum editum. University of California Press.