Proelium Pharsalicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Pugna apud Pharsalum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula proelii

Proelium Pharsalicum,[1] seu Pugna Pharsalia,[2] fuit ultimum magnum proelium Secundi Civilis Belli Romani?, die 9 Augusti 48 a.C.n. pugnatum. In hoc pugna, legiones Caesaris et Popularum contra ingentem exercitum Pompeii et Optimatum impetum fecerunt. Pugna amissa, Pompieus ad Aegyptum fugit, ubi necatus est a militibus Regis Aegypti. Tunc Caesar per Africam et Europam processit ut deleret reliquum exercitus Senatus.

Proelium[recensere | fontem recensere]

Pompeius 45 000 peditum et 7000 equitum ducebat, Caesar 22 000 peditum et mille equitum. Pompeius, fugitus a Roma, castra statuit ad Pharsalum. Caesar castra sua apud Pompieum statuit. Cum duo exercitus congressi sint in campis circa Pharsalum, Enepius fluvius iacebat in lato sinistro Caesaris. Ideo, Pompeius imperavit omnes equites eius cum funditoribus et sagittariis ut peterent atque obruerent latum dextrum Caesaris. Caesar equites in lato dextro posuit etiam, et unicum obstipum quartum versus finxit. Exercitibus positibus, pedes coepit aggredi. Pompieus, temptans defatigare pedes Caesaris, imperavit milites ut consisterent. Imperatores Caesaris, Intellegentes insidiam, constituerunt ad medietatam etiam. Titus Labienus, summus dux sub Pompieo, et equites depulerant sinistrum latum Caesaris, sed quartus versus irruit et fugit equites Pompeii ad circumjectos colles. Diende versus circuegit et impetum fecit in tergum exercitus Pompeii. Simul, Caesar integrum tertium versus imperavit ut inpressionem faceret. Pressus undique, Pompeius sciit ipsum victum esse. Pompieus fugit, tradens exercitum et castrum et copias eius Caesari. Cum minus milites quam Pompieum tenuisset, Caesar adprime victoriosus fuit. Inter proelium, Caesar necavit 6000 militum Pompeii, sed amisit solum 1200 suorum. Reliqui milites Pompeii sese cum Caesare sociaverunt.

Notae[recensere | fontem recensere]