Pugna Nordlingensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pugna Nordlingensis[1] fuit stilo novo 5 et 6 Septembris anno 1634. Hac in pugna Belli triginta annorum partes catholicae vicerunt partes protestantium. Archidux Ferdinandus una cum nonnullis aliis a parte catholicorum fuit imperator militum. A parte protestantium pugnaverunt milites regni Suevici. Suevicis hac in pugna victis Suevica deinde hoc in bello nullius magni momenti erat.

Milites partium catholicarum urbem imperialem liberam Nordlingam obsidebant. 500 mercenarii Suevici et 600 urbis milites urbem defendebant. Suevici frustra conabantur urbem ab obsidione liberare cum exercitus catholicorum maior fuerit exercitu protestantium. 3 Septembris 1634 exercitus Hispanicus advenit et copias catholicorum etiam ampliores fecit.

Notae[recensere | fontem recensere]