Pueri viae Panispernae

Latinitas bona
E Vicipaedia
Henricus Fermi circum annum 1940.

Pueri Viae Panispernae[1] (Italiane: I ragazzi di via Panisperna) fuerunt grex physicorum plerumque iuvenum, qui una cum Henrico Fermi Romae apud Institutum Physicum(it) Studii Urbis operati anno 1934 cognitionem neutronis lenti sunt adsecuti, quo invento data est ratio, qua postea perfici potuerunt et primus reactor nuclearis et deinde bomba atomica. Nomen gregi est de eo, quod Institutum Physicum tum in via Panispernae situm erat.

Grex factus est numeroque crevit cura Ursi Marii Corbino, physici, ministri, senatoris, et praefecti Instituti Physici Viae Panispernae, qui Henricum Fermi, virtutibus huius agnitis, primum fecit professorem cathedrae physicae theoreticae, quam anno 1926 instituerat. Henrico Fermi aderant Eduardus Amaldi, Francus Rasetti, et Aemilius Segré, quibus paulo post se adiunxerunt Bruno Pontecorvo et Hector Majorana physici atque Anscharius D'Agostino chemicus. Itaque ab anno 1929, Fermi et Corbino id agebant ut Institutum facerent moderna studiorum sedes.

Primo operam dederunt spectroscopiae atomicae molecularique, donec animos ad studium experimentale nuclei atomici adverterent. Maxime enim intererat gregis reperire, quid fiat, si variae materiae bombardentur neutronibus, quae particulas alpha radone, gaso perquam radioactivo, emissas irradiando recipiantur. Quo artificio factum est, ut permulta elementa stabilia redderentur radioactiva. Studia theoretica a Majorana et Fermi navata magnopere contulerunt ad comprehensionem structurae nuclei atomici viriumque quibus afficitur. Annis 1933 et 1934 de dissolutione beta dissertaverunt, quae theoria viam aperuit ad cognitionem neutrini.

Legibus phyleticis a fascistis anno 1938 latis imminenteque bello dissolutus est grex "puerorum," quorum plurimi emigraverunt. In Italia remansit solus Amaldi, qui magnopere post bellum ad physicam Italianam restituendam et ad CERN instituendum contulit.

Aedificium Viae Panispernae hodie ad aedes in Colli Viminali sitas pertinet.

Pellicula[recensere | fontem recensere]

Pellicula cui nomen est I ragazzi di via Panisperna ab Ioanne Amelio(it) moderatore anno 1987 in medium prolata est, quae de vita physicorum iuvenum tractat. Praesertim amicitiae vicissitudines Henrici Fermi et Hectoris Majorana exponit.[2] Etiam de discessu Hectoris quam obscurissimo narrat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Hinc particulam licet videre e pellicula excerptam, quae indolem mente calculandi Hectoris admirabilem exponit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]