Pueri cantores

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Pueri cantores sunt chori pueriles qui ab antiquo cantibus liturgiam Catholicam condecorant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Iam in cantibus valde antiquis ecclesiae Mediolanensis, qui Ambrosiani dicuntur, aliqui cantus in rubricis "cum pueris" notantur.

Postquam autem Romae Papa Gregorius Magnus saeculo sexto Scholam Puerorum in basilica Sancti Petri ad Vaticanum idemque in basilica Sancti Ioannis a Laterano instituerat, multa alia templa Christiana talibus choris uti coeperunt. Saeculis sexto decimo et sequentibus in Italia, saepe non iam pueri, sed homines castrati voces acutas (cantus vel altus dictas) canebant, tantum anno 1903 a Pio Papa IX prohibiti.

Anno 1907 orta est Petits Chanteurs à la Croix de Bois, adsociatio "parvorum cantorum a cruce lignea"; anno autem 1944 ipsa Foederatio Internationalis Pueri Cantores. Ultimis annis in choris huius foederationis et puellae, non iam pueri tantum inveniuntur, quod novissima res contra diuturnum usum videtur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]