Puccinia

R.Bauer, Begerow, J.P.Samp., M.Weiß & Oberw. (2006)[1]
Classis : Pucciniomycetes
Ordo : Pucciniales
Familia : Pucciniaceae
Genus : Puccinia Pers.
Puccinia est genus fungorum parasiticorum divisionis Basidiomycotorum. A reliquis Pucciniaceis differt teleutosporis bicellularibus septo horizontali praeditis.[2]
Pucciniae pervarias Angiospermas parasitantur,[3] morbus vero plantarum cuius causa sunt tum eae quum aliae Pucciniales robigo dicitur.
Nomen huius generis a Petro Michelio anno 1729 introductum est,[4] sed iuxta leges nomenclaturae mycologicae Christianum Henricum Persoon auctorem habere censetur.[5] Quod nomen Thomam Puccinium (1666–1726[6]/1735[7]), botanicum et anatomes professorem Florentinum commemorat.[7]
Species huius generis permultae sunt, exempli gratia in sola Polonia circiter 150, toto in mundo autem saltem 3000. Typus generis est Puccinia graminis, parasitus tritici.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Robert Bauer, Dominik Begerow, José Paulo Sampaio, Michael Weiß, Franz Oberwinkler. The Simple-Septate Basidiomycetes: A Synopsis. Mycological Progress 5 (2006): 41-66. ISSN 1617-416X. DOI 10.1007/s11557-006-0502-0.
- ↑ Sydow, P. & Sydow, H. (1915) Monographia Uredinearum : seu specierum omnium ad hunc usque diem cognitarum descriptio et adumbratio systematica. Volumen III. Lipsiae: Fratres Borntraeger.
- 1 2 Majewski, T. (1979). Flora Polska. Grzyby (Mycota), Tom XI – Podstawczaki (Basidiomycetes): Rdzawnikowe (Uredinales) II. 462 pp. Varsoviae–Cracoviae: Państwowe Wydawnictwo Naukowe.
- ↑ Michelius, P. E. (1729) Nova plantarum genera iuxta Tournefortii methodum disposita quibus plantae MDCCCC recensentur, scilicet fere MCCCC nondum observatae, reliquae suis sedibus restitutae; quarum vero figuram exhibere visum fuit, eae ad DL aeneis tabulis CVIII. graphice expressae sunt; adnotationibus, atque observationibus, praecipue fungorum, mucorum, affiniumque plantarum sationem, ortum, & incrementum spectantibus, interdum adiectis. Regiae celsitudini Ioannis Gastonis magni Etruriae ducis. [i–xxiv], 1–234 pp. Florentiae.
- ↑ Persoon, C. H. (1801) Synopsis methodica fungorum [...] Pars prima. Gottingae : apud Henricum Dieterich [p. 225]
- ↑ Bugaevsky, K. A. (2022) Known Anatoms of Different Countries and their Contribution to the World of Human Anatomy. Acta Scientific Anatomy, 1 (2): 2–14.
- 1 2 Burkhardt, L. (2022) Eine Enzyklopädie zu eponymischen Pflanzennamen: Von Menschen & ihren Pflanzen. Berolini: Botanic Garden and Botanical Museum Berlin, Freie Universität Berlin. ISBN 978-3-946292-41-8