Jump to content

Publius Nigidius Figulus

E Vicipaedia

Publius Nigidius Figulus (natus paulo ante 98 a.C.n.[1], mortuus circa 45 a.C.n.[2]), plebeio loco natus, fuit eruditus Romanus antiquus qui tam rerum naturae quam grammaticae operam dedit. Pythagorismum profitebatur et astrologiam contra detrectatores defendebat. Discipulus Posidonii et amicus Ciceronis erat qui eum in Timaeo suo conlocutorem induxit et his verbis laudavit: acer investigator et diligens earum rerum quae a natura involutae videntur[3]. Quamquam enim eius opera hodie deperdita sunt, saepe a grammaticis et eruditis posterioribus citatur et cum Varrone comparatur[4]. Pompei fautor in bello civili exsul obiit ante Idus Martias.

De cursu honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 63 a.C.n. iam senator erat et iam magna auctoritate in republica fruebatur: ita in Catilinae coniuratione consulis Ciceronis consiliorum particeps fuisse dicebatur[5]. Anno 60 in Gai Antonii causa dicitur minari in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum[6], unde variae coniecturae ortae sunt: fortasse tribunus plebis eo anno fuit, aut iudex quaestionis. Anno 58 praetor creatus est[7]. Anno 51 e legatione Asiatica redibat et Ephesi forte in Ciceronem iter facientem in provinciam Ciliciam incidit[8]. Anno 49 pro Pompeio in Italia pugnavit[9] bello civili ineunte et si poetae Lucano[10] credimus astrologiae scientia fretus Romanis taetram luem praedixit. Utrum anno 48 in castris Pompeianis apud Pharsalum fuerit necne incertum est. Certe anno 46 Cicero in epistula ad Nigidium missa eum exsulem consolari conabatur[11].

De scientia et operibus

[recensere | fontem recensere]

Astrologi figura in multorum hominum mentibus praevaluit. Ita apud Suetonium horoscopo Octavi nuper nati cognito Nigidius "dominum terrarum orbi natum" nuntiat[12]. Item quinto libro de civitate Dei Augustinus cum fatum astrale refutare contendit post Posidonium etiam Nigidio Figulo capitulum dedicat in quo narrat quomodo ille, dum in adversariorum argumentis ex gemellis redarguendis imaginem figuli rotae adhibet, sibi cognomen Figuli meruerit[13]. Ostendebat enim duas atramenti maculas in figuli rota, dum rota celerrime movetur, in uno eodemque loco esse videri, postquam vero motus constitit longe distantes inveniri. Ita rationem reddere putabat cur gemelli nascentes infimo temporis momento separati tamen fata diversa accipere possint ob rapacitatem caelestium motuum. Poeta Lucanus quoque nobis Nigidium depingit e constitutione stellarum aerumnas futuras populi Romani conicientem et eis suadentem ut quam diutissime bellum trahant quia pax nisi cum tyranno non veniet. Ipsum civile bellum solam libertatem reliquam esse[14]. Unde magiam quoque et carmina adhibuisse dicebatur et ad res amissas recuperandas consulebatur[15]

In summa multam operam scientiis dedit quas hodie occultas appellamus sed tunc temporis 'divinae' rectius dicerentur, omnibus divinationis generibus atque etiam Etruscae disciplinae. Nam calendarium tonitruum e Tusco in Latinam linguam vertit, quam versionem nobis Graece servavit Iohannes Lydus in suo libro de Ostentis.[16] Ad divinationem inter titulos operum quos novimus pertinent: De extis[17], De augurio privato[18], De somniis[19], Sphaerae duae, Graecanica et Barbarica (ad astrologiam) et saltem partim De Dis[20]. Alia opera latius ad quaestiones naturales spectabant: De hominum natura, De animalibus[21], De vento[22] quamquam in istis omnibus quae ad divinationem utilia erant non omittebat[23].

Grammaticos imprimis delectaverunt triginta libri Commentariorum grammaticorum quos libenter citabant Aulus Gellius[24], Nonius Marcellus, Macrobius[25]... Pleraque fragmenta Nigidii servata ex Aulo Gellio et Nonio Marcello excerpta sunt. Inter alia docebat nomina naturalem, non ex convento vim habere de qua quaestione diu inter philosophos disputatum est[26]. De rhetorica quoque nonnulla scripsit quoniam scriptum de gestu memorat Quintilianus[27]. Ita, ut aequalis suus Varro, Nigidius eruditus encyclopaedicus fuit[28]. Secundum Aulum Gellium Nigidius pauciores lectores quam Varro habuit ob obscuritatem et subtilitatem eius operum[29].

De Pythagorismo

[recensere | fontem recensere]

De pythagorismo Nigidii fontes antiqui consentiunt a Cicerone usque ad Hieronymum. E modernis tamen sunt qui nihil aut parum Pythagorei in doctrina nobis tradita inveniant[30]. Fortasse igitur ad doctrinam esotericam et coetus secretos et omnino genus vitae illa appellatio spectabat. Fons alioqui et ipse dubius hanc interpretationem confirmare videtur, Invectiva in Sallustium falso Ciceroni attributa, ubi haec verba leguntur: "abiit in sodalicium sacrilegi Nigidiani"[31]. Unde Hieronymus Carcopino coniecit Nigidium parvam ut ita dicam ecclesiam condidisse ubi magiae et arcanae religioni sodales sese dicabant[32]. Alii hypothesi Hieronymi Carcopino obiecerunt[33] hanc invectivam multo posteriorem velut exercitationem rhetoricam e schola quadam provenisse videri; sed imprimis in exercitatione auctorem ad rem alioqui ignotam aut parum notam alludere verisimile non est; econtra rem late volgatam et omnibus notam adlegare debet etiamsi si in peius aut in maius eam plerumque interpretatur. Revera tamen Carcopino longius progessus est quam fontes prudenter usurpati permittebant.

Praecipui fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]
  1. Quod ex anno praeturae (58 a.C.n.) colligitur.
  2. Hieronymus, Chron, Olymp. 183.4.
  3. Timaeus I.1.2.
  4. Servius, Ad Aenidem X.175. Aulus Gellius XIX.14.
  5. Cicero, Pro Sulla 42. Ad familiares IV.13.2. Plutarchus, Vita Ciceronis 20. An seni sit gerenda respublica 27.
  6. Ad Atticum II.2.3.
  7. Ad Quintum fratrem I.2.16.
  8. Timaeus I.1.
  9. Ad Atticum VII.24.
  10. Pharsalia I.639-672.
  11. Ad familiares IV.13.
  12. Divus Augustus 94. Dio Cassius, Historia Romana XLV.1. A.-M. Lewis, "Augustus and his horoscope reconsidered", Phoenix, 2008: 308-337.
  13. De civitate Dei V.3.
  14. Pharsalia I.639-672. R. J. Getty, "The Astrology of P. Nigidius Figulus (Lucan I, 649-65)", The Classical Quarterly, 1941: 17-22
  15. Apuleius, Apologia 42. Dio Cassius XLV.1.
  16. MacIntosh Turfa, Jean (2007) "The Etruscan Brontoscopic Calendar and Modern Archaeological Discoveries", Etruscan Studies 10: 13. Andreas Piganiol, « Sur le calendrier brontoscopique de Nigidius Figulus », In Studies in Roman economic and social history, Princeton University Press, 1951: 79-87.
  17. Noctes Atticae VI.12. Saturnalia VI.9.5
  18. Aulus Gellius, Noctes Atticae VII.6.10.
  19. Iohannes Lydius, De Ostentis 45.
  20. Servius, Ad Bucolicas IV.10. Macrobius, Saturnalia I.9.6-8 et III.4.6 ubi undevicesimum librum memorat, verisimiliter viginti libri in opere fuerunt.
  21. Aulus Gellius VI.9. Saturnalia III.16.7
  22. Aulus Gellius II.22.31.
  23. Sic enim Servius, Vergilii commentator Ad Aenidem X.175: ...nam et deorum interpretator, et hominum, quibus divinas indicat mentes, interpres vocatur. et notandum quod ait Nigidius Figulus, has artes ita inter sese esse coniunctas, ut alterum sine altero esse non possit.
  24. Noctes Atticae II.26.19, III.10 et 12, IV.9 et 16, VIII.14, IX.12.6, X.4-5, X.11, XII.14, XIII.26, XV.3, XVII.7, XVIII.4.11, XIX.14.
  25. Saturnalia VI.8.7-9.
  26. Iam in Cratylo Platonis.
  27. Institutio oratoria XI.3.143.
  28. Aulus Gellius IV.9: Nigidius Figulus, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus.
  29. XIX.14.3.
  30. E.g. Peter Schmidt in Der Neue Pauly.
  31. Vide etiam scholia Bobiensia: In Vatinium 14.
  32. La Basilique Pythagoricienne de la Porte Majeure, L'artisan du livre, 1926. Cf Marcel Le Glay, «Magie et sorcellerie à Rome au dernier siècle de la République », in Mélanges J. Heurgon, Rome, 1976: 525- 550. Leonardo Ferrero, Storia del pitagorismo nel mondo romano : dalle origini alla fine della repubblica, Victrix, 1955 et 2008.
  33. Imprimis Danuta Musial (2001).

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]