Publius Decius P.f. Mus
Publius Decius P.f. Mus (nescimus, quando natus sit; mortuus est anno 285 a.C.n.) vir publicus Romanus plebeius saeculi quarti a.C.n. erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Publius Decius Q.f. Mus erat, qui anno 340 a.C.n. consul fuerat. Filius eius Publius Decius P.f. Mus anno 279 consulatum gessit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ipse anno 312 a.C.n. primum consul erat, una cum Marco Valerio M.f. Maximo Corvino. Anno 308 una cum collega Quinto Fabio Maximo Rulliano III Etruscos vicit. Anno 306 magister equitum dictatoris Publii Cornelii Scipionis Barbati erat. Quintus Fabius Maximus Rullianus anno 304 Decii collega censurae erat. Anno 297 ter consul apud Beneventum proelio vicit. Quater consul anno 295 fuit. Annis 297 et 295 iterum Rullianus collega eius erat. Hoc anno apud Sentinum contra Semnites et Senones certans se morto devovit, ut pater fecerat[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, X 26-30
Antecessores: Lucius Papirius Cursor V, Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus II |
Consul 312 a.C.n. cum Marco Valerio M.f. Maximo Corvino |
Successores: Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus III et Quintus Aemilius Q.f. Barbula II |
Antecessores: Tertius annus dictatoris: Lucius Papirius Cursor (magister equitum: Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus) |
Consul 308 a.C.n. cum Quinto Fabio Maximo Rulliano III |
Successores: Appius Claudius C.f. Caecus et L. Volumnius C.f. Flamma Violens |
Antecessores: Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus et Gnaeus Fulvius Cn.f. Maximus Centumalus |
Consul 297 a.C.n. cum Quinto Fabio Maximo Rulliano IV |
Successores: Appius Claudius C.f. Caecus II et L. Volumnius C.f. Flamma Violens II |
Antecessores: Appius Claudius C.f. Caecus II et L. Volumnius C.f. Flamma Violens II |
Consul 295 a.C.n. cum Quinto Fabio Maximo Rulliano V |
Successores: Lucius Postumius Megellus II (revocatus) et Marcus Atilius M.f. Regulus |