Publius Cornelius Sulla
Publius Cornelius Sylla (mortuus 45 a.C.n.) fuit popularis Romanus primi saeculi a.C.n., propinquus Lucii Cornelii Syllae dictatoris et deinde fautor Caesaris. Consularibus comitiis anno 66 a.C.n. consul cum Publio Autronio ad proximum annum designatus quidem est sed statim ab adversariis de ambitu ex lege Calpurnia accusatus et damnatus non tantum e futuro magistratu sed etiam e senatu expulsus est[1]. Anno 62 iterum accusatus est quod cum Catilina coniurasset: tum a Cicerone defensus qui in isto iudicio non minus testis quam patroni vice fungebatur absolutus est. Cuius orationem Pro Sulla legere adhuc licet: de culpa tamen Syllae mendax testimonium vulgo aestimatur.
De familia
[recensere | fontem recensere]Publius Sylla a Cicerone dicitur "propinquus" dictatoris Lucii Syllae. Moderni coniecerunt fortasse fuisse fratris alicuius dictatoris filium[2] et duos filios Servii Syllae, tam a Sallustio[3] quam a Cicerone[4] inter comites Catilinae nominatos, patrueles eius. Frater ei dicitur L. Caecilius Rufus, sive quia semifrater erat, sive quia adoptatus erat[5] et privignus Memmius quidam[6].
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]In oratione Pro Sulla Cicero patronus adfirmabat Publium Syllam tempore dictatoris familiaritatem suam cum dictatore adhibuisse ad cives servandos[7]. Quod tunc prudenter omiserat philosophus hoc Cicero in secundo libro De Officiis[8] memorat, eum bona proscriptorum tum vilissimo pretio coemisse atque magnas divitias ita collegisse. Praeterea coloniam a dictatore decretam Pompeios triumvir coloniae deducendae deduxit atque postea eorum patronus Romae fuit quod ei clientes in Campania praebuit[9] apud quos sese recipere solebat (Colonia Veneria Cornelia).
Deinde minores magistratus percucurrit atque anno 66 candidatus ad consulatum fit. Primo electus est cum Publio Autronio sed ambo de ambitu postulati et damnati sunt. In primis filius unius e competitoribus Lucius Manlius Torquatus Sullam apud iudices accusavit et consulatum patri reddidit[10]. Postea ortus est rumor de coniuratione quae ad occidendos novos consules anni 65 (Torquatum et Cottam) spectabat -quae falso 'prima Catilinae coniuratio' appellari solet quia Catilina repetundarum reus a petitione consulatus eodem anno prohibitus erat- cui Autronius et Sylla consulatum ereptum indignantes interfuisse dicebantur[11]. Sylla Neapolim[12] sese recepit et anno 63 Cicerone consule rogatio Autronium et Syllam in senatorium ordinem restituens repulsa est[13]. Tunc temporis Sulla procurator ditissimi negotiatoris erat, Publii Sitti, atque cum ille in Hispaniam et mox in Africam migrasset, eius praedia Italiana vendidit[14]. Anno 62 consuetus inimicus Lucius Manlius Torquatus eum ex lege Plautia de vi utriusque coniurationis postulavit et prioris et maioris a consule Cicerone oppressae. At Sylla ditissimus erat et optimos oratores aetatis suae sibi coniunxit[15], Hortensium et Ciceronem, atque ita absolvi potuit quamquam eum sontem fuisse ipsis Ciceronis verbis in quadam ad Pompeium epistulam declaratur[16]. Ad causam suscipiendam Ciceronem praeter pecuniam impellere quoque potuit quod iam clemens et mitis videri vellet postquam ultionem popularium metuere coeperat[17].
Deinde Publius Sylla, qui spe honorum destitutus erat, sese ad populares et turbatores reipublicae et Caesarianos vertit: anno 57 eius domus castra fuerunt Clodianarum manuum in pugna adversus Milonem[18]. Anno 54 Pompeianum Aulum Gabinium de ambitu accusare voluit sed antequam iudicium fieret Gabinius repetundarum damnatus in exsilium abiit[19].
Bello civili ineunte Caesar ut multos alios ab Optimatibus aut Pompeianis damnatos[20] ita et Syllam exsilio revocavit qui in Caesaris exercitu virtutem quandam militarem exhibuit: nam ad Dyrrachium impetum Pompeianorum in munimenta suorum feliciter reppulit absente imperatore[21]. Et in pugna Pharsalica alae dextrae praefuit[22]. Anno 47 legiones seditiosas quae ad Siciliam transferri debebant adiit et lapidibus acceptus est[23]. Post bellum ut patruo imperante iam fecerat post triginta quinque annos iterum bona Pompeianorum proscriptorum et exulum vili pretio emit[24]. Itaque anno 45 Cicero nuntium mortis eius sine dolore accepit[25] atque etiam cum ironia scribens: Ego ceteroqui animo aequo fero: unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit[26]. Causam mortis compertam non habebat: sive a latronibus sive cruditate dicebatur.
Filius ei fuit[27] eiusdem nominis atque moribus simillimis (si quidem Cassio Ciceroni scribenti[28] credimus).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pro Sulla 88: omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate occiderunt.
- ↑ Dio Cassius: ἀδελφιδοῦς.
- ↑ Catilinae coniuratio XVII.
- ↑ Pro Sulla 6.
- ↑ Pro Sulla 62-65. Ad Quintum fratrem III.3.2.
- ↑ Ad Quintum fratrem III.3.2
- ↑ Pro Sulla 72 nec tamen nomina dabat.
- ↑ II.29.
- ↑ Pro Sulla 60-62.
- ↑ Cicero, De Finibus II.62. Pro Sulla 50. Cf Sallustius, Coniuratio Catilinae XVIII.
- ↑ Pro Sulla 11-13. Sallustius, Coniuratio Catilinae XVIII. Titus Livius, Periocha 101. Dio Cassius 36.42. Suetonius, Divus Iulius 9.
- ↑ Pro Sulla 17 et 53.
- ↑ Dio Cassius 37.25.3. Pro Sulla 62-66. Quae rogatio a "fratre" Caecilio ferebatur nec a Publio Sylla probatam esse adfirmabat Cicero.
- ↑ Pro Sulla 56-59.
- ↑ Aulus Gellius XII.12. Invectiva in Ciceronem 3.
- ↑ Pro Sulla 67-68. Epistula hodie deperdita est.
- ↑ Pro Sulla 18, 20, 86-7, 92-3 et passim. Christopher P. Craig, "Rhetorical Expectations and Self-Fashioning in Cicero's Speech for P. Sulla, §§18–19", Rhetorica: A Journal of the History of Rhetoric, 2014: 211-221
- ↑ Cicero, Ad Att. IV.3.3.
- ↑ Ad Att. IV.18.3; ad Q. fr. III.3.2.
- ↑ G. Cassius, Epistulae ad familiares XV,19,3.
- ↑ De bello civili III.51.
- ↑ De bello civili III.89 et 99.
- ↑ Epistulae ad Atticum XI.21-22.
- ↑ Cicero, de off. II.29; ad fam. XV.19.3.
- ↑ Ad fam. 9.10.3; 15.17.2.
- ↑ In epistula ad Dolabellam atque simili modo in alia ad Cassium destinata: Caesarem putabant moleste laturum verentem, ne hasta refrixisset.
- ↑ Pro Sulla 88.
- ↑ Epistulae ad familiares XV,19,3.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Appianus, Bella Civilia II.317
- Caesar, De bello civili III.51, 89, 99
- Cicero, Pro Sulla
- De Officiis II.29
- Epistulae ad Atticum IV,3,3; IV.18.3; XI.21-2
- Epistulae ad familiares IX,10,3; XV,17,2; XV,19,3
- Ad Quintum fratrem III.3.2
- Dio Cassius, Historia Romana 36.42
- Aulus Gellius, Noctes Atticae XII.12
- Sallustius, De Catilinae coniuratione 17-18
- Suetonius, Divus Iulius 9
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Michael C. Alexander, "The Role of Torquatus the Younger in the Ambitus Prosecution of Sulla in 66 B.C., and Cicero De Finibus 2.62", Classical Philology, 1999: 65-69
- Robin Seager, "The First Catilinarian Conspiracy", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1964: 338-347.
- G. V. Sumner, "The Consular Elections of 66 B. C.", Phoenix, 1965: 226-231