Publius Cornelius Scipio Nasica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Emblem-contradict.svg
Scientia huius commentarii est dubia, prava vel nimis tenuiter descripta.
Corrige et amplifica si potes.

Publius Scipio Nasica patrui Scipionis Africani filius, cum adolescens aedilitatem peteret, manumque cuiusdam civis Romani rustico opere duratam, more candidatorum, apprehendisset, iocans interrogavit eum, num manibus solitus esset ambulare: quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manavit, causamque repulsae Scipioni attulit. Namque omnes rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam iudicantes, iram suam adversus contumeliosum eius dicterium exercuerunt. Quae repulsa nobilis adolescentis ingenium ab insolentia revocavit, eumque magnum et utilem civem fecit.

Cum Annibal Italiam devastaret, responsum ab oraculo editum esse ferunt: hostem Italia pelli vincique posse, si mater Idaea a Pessinunte Romam advecta foret, et hospitio apud civem optimum reciperetur. Legati ea de re ad Attalum Pergami regem missi sunt. Is legatos comiter acceptos Pessinuntem deduxit. Quaerendus deinde fuit vir qui eam rite hospitio exciperet. Publium Scipionem Nasicam senatus iudicavit virum esse in tota civitate optimum. Idem consul imperatoris nomen a militibus, et triumphum a senatu oblatum recusavit, dixitque satis gloriae sibi in omnem vitam eo die quaesitum esse, quo vir optimus a senatu iudicatus fuerat: hoc titulo, etsi nec consulatus, nec triumphus addatur, satis honoratam publii Scipionis Nasicae imaginem fore.

Scipio Nasica censor factus, gravem se ac severum praebuit. Cum equitum censum ageret, equitem quemdam vidit obeso et pingui corpore, equum vero eius strigosum et macilentum. "Quidnam causae est, inquit censor, cur sis tu, quam equus pinguior?" - "Quoniam, respondit eques, ego me ipse curo, equum vero servus." Minus verecundum visum est responsum, itaque graviter obiurgatus eques, et mulcta damnatus. Idem Scipio Nasica cum Ennio poëta vivebat coniunctissime. Cum ad eum venisset, eique ab ostio quaerenti ancilla dixisset Ennium domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse, et illum intus esse. Paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius, et eum ab ianua quaereret, exclamavit ipse Nasica se domi non esse. Tum Ennius: "Quid! ego non cognosco, inquit, vocem tuam?" Hic Nasica: "Homo es impudens: ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse; tu non mihi credis ipsi."

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.