Publius Cornelius Rufinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Cornelius Rufinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Publius Cornelius Cn.f. Rufinus consul anni 290 eius nepos erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Rufinus anno 334 a.C.n. propter periculum Samnitium dictator nominatus est, magister equitum eius Marcus Antonius erat. Sed religio deinde incessit vitio eos creatos; magistratu se abdicaverunt[1]. Anno sequenti iidem iterum dictator et magister equitum fuerunt, ut Samnites arcerent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Biographia brevis in pagina imperiumromanum.org (lingua Theodisca)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 17