Publius Cornelius Cossus

E Vicipaedia

Publius Cornelius A.f.P.n. Cossus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Aulus Cornelius M.f. Cossus anno 428 a.C.n. consul fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cornelius Cossus anno 415 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat. Collegae eius Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus, Quintus Quinctius Cincinnatus atque Gnaeus vel Num. Fabius Vibulanus fuerunt. Hoc anno bellum Veiorum religione dilatum, Aequorum clade ab eis trennio accepta prohibitum est. Domi de coloniis Bolarum atque Labicorum decudendis cum tribuno plebis Lucio Decio iurgatum est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 49,1-6